AAS 22 (1930), p. 54

nes ad morum honestatem vitaeque integritatem, iuxta revelatae
doctrinae normam, dirigat et fingat ». 1

Altera iuris ratio e supernaturali illo oritur matris munere, quo
Ecclesia, purissima Christi sponsa, divinae gratiae vitam hominibus
largitur, eamque sacramentis praeceptisque suis alit ac
provehit. Merito igitur S. Augustinus ait: « Non habebit Deum
patrem, qui Ecclesiam noluerit habere matrem » . 2

Iamvero in iis omnibus rebus, IN quibus eius educandi MUNUS
versatur, hoc est «in fide atque in institutione morum, divini
magisterii Ecclesiam fecit Deus ipse participem, eamdemque divino
eius beneficio falli nesciam: quare magistra mortalium est maxima
ac tutissima, in eaque inest non violabile ius ad magisterii libertatem
» . 3 Unde necessario consequitur Ecclesiam, ut in sui educandi
muneris causa, ita in eiusdem exercitatione, nulli terrenae potestati
subiici, cum in iis rebus ad quas suum proprium munus
spectat, tum in iis quae sunt eidem exsequendo necessaria vel consentanea.
Quam ob rem quod ad ceteras attinet disciplinas humanas
que institutiones, quae per se communis omnium iuris sunt,
singulorum civium nimirum ipsiusque societatis, facultatem habet
Ecclesia, nulli sane potestati obnoxiam, hisce quoque disciplinis
utendi de iisdemque praecipue iudicandi, quatenus eaedem ipsae
christianae educationi aut conducere aut obstare videantur. Idque
potest Ecclesia, sive quod, ut societas est perfecta, sui iuris est
in praesidiis adiumentisque deligendis sibique comparandis, quae
ad FINEM conferant suum; sive quod quaelibet doctrina atque institutio,
perinde ut omnis hominum actio, ex ultimo fine necessario
pendet, adeoque divinae legis praeceptis non subiici nequit, cuius
quidem Ecclesia est erroribus omnino immunis custos, interpres
ac magistra.

Quod idem decessor Noster f, r. Pius X dilucida hac sententia
declaravit: «Quidquid homo christianus agat, etiam in ordine rerum
terrenarum, non ei licet bona negligere quae sunt supra naturam,
immo oportet ad summum bonum, tamquam ad ultimum finem,

1 Pius IX, Ep. enc. Quum non sine, 14 Iul. 1864.
8 De Symbolo ad catecù., XIII.
8 Ep. enc. Libertas, 20 Iun. 1888.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.