AAS 22 (1930), p. 55

ex christianae sapientiae praescriptis omnia dirigat: omnes autem
actiones eius, quatenus bonae aut malae sunt in genere morum,
id est cum iure naturali et divino congruunt aut discrepant, iudicio
et iurisdictioni Ecclesiae subsunt ». 1

Atque notatu dignum est quam perspicue gravissimum hoc
eatholicae doctrinae caput intellexerit ac declaraverit e laicorum
ordine vir, tam in scribendo mirabilis quam in speculanda veritate
subtilis ac rectus: « De moribus doctrinam non ad se tantummodo,
sed ad se totam pertinere asseverat Ecclesia. Ac nunquam
eadem profiteri ausa est, qui a materno gremio suo descivissent
homines, nullam posse eos de recta vivendi ratione veritatem
agnoscere; quin immo eiusmodi sententiam, quam non una f ligatam
veri specie quidam in medium protulissent, iterum atque
iterum reprobavit. At profitetur utique, quemadmodum et ante
actis temporibus professa est et in posterum est professura,
sese unam, utpote quae a Christo Iesu condita sit et Spiritum
Sanctum eius nomine missum a Patre acceperit, directo perpetuoque
omnem in morum genere veritatem possidere, qua quidem
singula hac de re peculiaria vera continentur, sive ea quae
homines, naturali solummodo ratione ducti, assequi possunt,
sive ea, quae vel doctrinam divinitus revelatam constituunt,
vel ex eadem colligi queunt ». 2

Litteras igitur, scientias et artes, quatenus ad christianam
educationem ad omnemque suam de animarum salute operam
sunt necessariae vel utiles, Ecclesia promovet, suas etiam scholas,
instituta sua condendo sustentandoque, ubi quaevis disciplina
tradatur et ad quemlibet eruditionis gradum fiat aditus. 3 Nec

putanda est ab materno eius magisterio aliena ipsa, quam vocant,
physica educatio, cum ea quoque id habeat ut christianae educationi
aut prodesse aut nocere possit.
Atque haec in quovis animorum culturae genere Ecclesiae
actio, quemadmodum summo est familiis nationibusque adiumento,
quae, Christo sublato, in interitum ruunt, - ut recte

1 Ep. enc. Singulari quadam, 24 Sept. 1912.
2 A. Manzoni, Osservazioni sulla Morale Gattolica, e. III.
3 Codex iuris canonici, c. 1375.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.