AAS 22 (1930), p. 542

a inquit, in matrimonio ex ipsa pactione coniugali causan-
(( tur, ita quod si aliquid contrarium his exprimeretur in
« consensu qui matrimonium facit, non esset verum matri-
« monium ».1
Coniugio igitur animi iunguntur et coalescunt, hique
prius et arctius quam corpora, nec fluxo sensuum vel animorum
affectu, sed deliberato et firmo voluntatum decreto :
et ex hac animorum coagmentatione, Deo sic statuente, sacrum
et inviolabile vinculum exoritur.
Quae contractus huius natura propria omnino et singularis,
eum toto caelo diversum facit cum a coniunctionibus
pecudum solo naturae caeco instinctu factis, in quibus
nulla ratio est nec voluntas deliberata, tum ab iis quoque
hominum vagis coniugiis, quae ab omni vero honestoque voluntatum
vinculo remota sunt et quovis domestici convictus
iure destituta.
Exinde iam constat legitimam quidem auctoritatem
iure pollere atque adeo cogi officio coercendi, impediendi,
puniendi turpia coniugia, quae rationi ac naturae adversantur
; sed cum de re agatur ipsam hominis naturam consesequente,
non minus certo constat id quod fel. rec. Leo XIII
decessor Noster palam monuit : « In deligendo genere2
<( vitae non est dubium, quin in potestate sit arbitrioque
(( singulorum alterutrum malle : aut Iesu Christi sectari
« de virginitate consilium, aut maritali se vinclo obligare.
« Ius coniugii naturale et primigenum homini adimere,
« causam ve nuptiarum praecipuam, Dei auctoritate initio
« constitutam, quoquo modo circumscribere lex hominum
(( nulla potest : Crescite et multiplicamini ». 3
Itaque germani connubii sacrum consortium divina simul
et humana voluntate constituitur : ex Deo sunt ipsa
matrimonii institutio, fines, leges, bona ; Deo autem dante

1 S. THOM. AQUIN., Summa theolog., p. III, Supplem., q. XLIX, art. 3.
2 Litt. Encycl. Rerum Novarum, 15 Maii 1891.
3 Cm., I, 28.C

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.