AAS 22 (1930), p. 543

atque adiuvante, ex hominibus est, per generosam quidem
propriae personae pro toto vitae tempore factam alteri traditionem,
particulare quodlibet matrimonium cum officiis
ac bonis a Deo statutis coniunctum.

I.

Quae vero quantaque sint haec veri matrimonii bona
divinitus data dum exponere aggredimur, Venerabiles Fratres,
illius Nobis praeclarissimi Ecclesiae Doctoris verba
occurrunt, quem non ita pridem, Nostris Encyclicis Litteris
Ad salutem pleno ab eius obitu saeculo x v datis, cele-1
bravimus : (( Haec omnia, - inquit S. Augustinus, - bona
« sunt, propter quae nuptiae bonae sunt : PROLES, FIDES,
« SACRAMENTUM ». Quae tria capita qua ratione luculen-2
tissimam totius de christiano connubio doctrinae summam
continere iure dicantur, ipse Sanctus Doctor diserte declarat,
cum ait : « In fide attenditur ne praeter vinculum con-
« iugale cum altero vel altera concumbatur ; in prole, ut
« amanter suscipiatur, benigne nutriatur, religiose educe-
« tur ; in sacramento autem, ut coniugium non separetur,
« et dimissus aut dimissa, nec causa prolis, alteri coniun-
« gatur. Haec est tamquam regula nuptiarum, qua vel
« naturae decoratur fecunditas vel incontinentiae regitur
« pravitas ». 3

Itaque primum inter matrimonii bona locum tenet
PROLES. Et sane ipse humani generis Creator, qui pro sua
benignitate hominibus in vita propaganda administris uti
voluit, id docuit cum in paradiso, matrimonium instituens,
protoparentibus et per eos omnibus futuris coniugibus
dixit : (( Crescite et multiplicamini et replete terram ». 4
Quod ipsum Sanctus Augustinus ex Sancti Pauli Apostoli

1 Litt. Encycl. Ad salutem, 20 Apr. 1930.
2 S. AUGUST., De bono coniug., cap. M, n. 32.
3 S. AUGUST., De Gen. ad litt., lib. IX, cap. 7, n. 12.
4 Gen., I, 28.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.