AAS 22 (1930), p. 544

verbis ad Timotheum perbelle eruit, dicens : « Generatio-1
(( nis itaque causa fieri nuptias, Apostolus ita testis est :
(( Volo, inquit, iuniores nubere. Et quasi ei diceretur :
(( JJtquidì, continuo subiecit :Filios procreare, matresfa-
<( milias esse ».2
Quantum vero hoc Dei beneficium sit et matrimonii
bonum ex hominis dignitate et altissimo fine apparet. Homo
enim vel solius rationalis naturae praestantia omnes alias
creaturas visibiles superat. Accedit, quod Deus homines
generari vult, non ut solum sint et impleant terram, sed
multo magis, ut Dei cultores sint, ipsum cognoscant et
ament eoque tandem perenniter fruantur in caelis ; qui finis
ex mirabili hominis per Deum in supernaturalem ordinem
elevatione, omne superat quod oculus vidit, et auris audivit
et in cor hominis ascendit. Ex quo facile apparet proles,3
omnipotenti Dei virtute, coniugibus cooperantibus, orta,
quantum divinae bonitatis sit donum, quam egregius matrimonii
fructus.
Christiani vero parentes intelligant praeterea se non
iam solum ad genus humanum in terra propagandum et
conservandum, immo vero, non ad quoslibet veri Dei cultores
educandos destinari, sed ad pariendam Ecclesiae
Christi subolem, ad cives Sanctorum et domesticos Dei4
procreandos, ut populus Dei et Salvatoris nostri cultui addictus
in dies augeatur. Etsi enim christiani coniuges,
quamvis ipsi sanctificati, sanctificationem in prolem transfúndele
non valent, immo naturalis generatio vitae facta
est mortis via, qua originale peccatum transeat in prolem ;
aliquid tamen quodammodo participant de primaevo illo
paradisi coniugio, cum eorum sit propriam subolem Ecclesiae
offerre, ut ab illa matre filiorum Dei fecundissima per

1 I Tim., V, 14.
2 S. AUGUST., De bono coniug., cap. 24, n. 32.
3 Cfr. I Cor., II, 9.
4 Cfr. Ephes., II, 19.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.