AAS 22 (1930), p. 550
suo defuerit, uxoris est vices eius in dirigenda familia supplere.
At ipsam familiae structuram eiusque legem praecipuam,
a Deo constitutam et firmatam, evertere aut tangere
numquam et nusquam licet.
Persapienter de hoc uxorem inter et virum ordine servando
fel. rec. decessor Noster Leo XIII in iis, quas commemora
vimus, de christiano coniugio Encyclicis Litteris
docet : « Vir est familiae princeps et caput mulieris ; quae
(( tamen, quia caro est de carne illius, et os de ossibus
« eius, subiciatur pareatque viro, in morem non ancillae,
(( sed sociae ; ut scilicet oboedientiae praestitae nec hone-
(( stas nec dignitas absit. In eo autem qui praeest, et in
(( hac quae paret, cum imaginem uterque referant alter
<( Christi, altera Ecclesiae, divina caritas esto perpetua
(( moderatrix officii » \
Haec sunt igitur, quae bono fidei comprehenduntur :
unitas, castitas, caritas", honesta nobilisque oboedientia ;
quae, quot sunt nomina, tot sunt coniugum atque coniugii
emolumenta, quibus pax, dignitas, felicitas matrimonii in
tuto collocentur atque promoveantur. Quare mirum profecto
non est, hanc fidem inter eximia et matrimonii propria
bona semper fuisse numeratami atque habitam.
Attamen tantorum beneficiorum summa completur
et quasi cumulatur illo christiani coniugii bono, quod Augustini
verbo nuncupavimus SACRAMENTUM, quo denotatur et
vinculi indissolubilitas et contractus in efficax gratiae signum
per Christum facta elatio atque consecratio.
Et primo quidem, indissolubilem foederis nuptialis firmitatem
ipse Christus urget dicendo : « Quod Deus coniun-
«( xit, homo non separet » ; et : « Omnis, qui dimittit uxo-2
«( rem suam, et alteram ducit, moechatur : et qui dimissam
«< aviro ducit, moechatur ».3
1 Litt. Encycl. Arcanum, 10 Febr. 1880.
2 MATTH., XIX, 6.
3 Luc, XVI , 18.