AAS 22 (1930), p. 551
In hac autem indissolubilitate Sanctus Augustinus hoc
quod vocat bonum sacramenti ponit apertis his verbis : « In
<( sacramento autem [attenditur], ut coniugium non separetur,
et dimissus aut dimissa, nec causa prolis, alteri
(( coniungatur ».1
Atque haec inviolabilis firmitas, quamquam non eadem
perfectissimaque mensura ad singula, ad omnia tamen vera
coniugia pertinet : nam illud Domini: Quod Deus coniunxit,
homo non separet, cum de protoparentum connubio, cuiusvis
futuri coniugii prototipo, dictum sit, ad omnia prorsus
vera matrimonia spectare necesse est. Quamquam igitur
ante Christum illa primaevae legis sublimitas et severitas
adeo temperata est, ut Moyses ipsius populi Dei civibus
ad duritiam cordis eorum libellum repudii certis de causis
dare permiserit ; Christus tamen pro sua supremi legislatoris
potestate hanc maioris licentiae permissionem revocavit
et primaevam in integrum restituit legem per illa
verba nunquam oblivioni danda : Quod Deus coniunxit,
homo non separet. Quare sapientissime fel. rec. Pius VI
decessor Noster ad Agriensem Episcopum rescribens :
« Quo manifesto patet, inquit, matrimonium vel in ipso
<( statu naturae, ac sane ante multo quam ad proprie dicti
(( Sacramenti dignitatem eveheretur, sic divinitus institu-
« tum esse, ut secum afferat perpetuum indissolubilemque
« nexum, qui proinde nulla civili lege solvi queat. Itaque
<( licet Sacramenti ratio a matrimonio seiungi valeat, ve-
<( lut inter infideles, adhuc tamen in tali matrimonio, si-
« quidem verum est matrimonium, perstare debet, omni-
<( noque perstat perpetuus ille nexus, qui a prima origine
<( divino iure matrimonio ita cohaeret, ut nulli subsit ci-
« viii potestati. Atque adeo quodcumque matrimonium
« contrahi dicatur, vel ita contrahitur ut reapse sit ve-
« rum matrimonium, tumque adiunctum habebit perpe-
<( tuum illum nexum divino iure omni vero matrimonio
1 S. AUGUST., De Gen. ad litt., lib. IX, c. 7, n. 12.