AAS 22 (1930), p. 554

esse honestae vitae morumque integritatis fontem ; hoc autem
ordine servato, felicitas salusque rei publicae in tuto
positae sunt : nam talis est civitas, quales sunt familiae et
homines, ex quibus ea constat, ut corpus ex membris. Quapropter,
cum de privato coniugum et prolis, tum de publico
societatis humanae bono optime merentur, qui inviolabilem
matrimonii firmitatem strenue defendunt.

Verum hoc sacramenti bono, praeter indissolubilem
firmitatem, multo etiam celsiora emolumenta continentur,
per ipsam Sacramenti vocem aptissime designata ; christianis
enim hòc non inane et vacuum est nomen, cum Christus
Dominus « Sacramentorum institutor atque perfector », 1
suorum fidelium matrimonium ad verum et proprium Novae
Legis Sacramentum provehendo, illud re vera effecerit
peculiaris illius interioris gratiae signum et fontem, qua
eius « naturalem illum amorem perficeret, et indissolubi-
<( lem unitatem confirmaret, coniugesque sanctificaret ». 2
Et quoniam Christus ipsum coniugalem inter fideles
validum consensum signum gratiae constituit, ratio Sacramenti
cum christiano coniugio tam intime coniungitur,
ut nullum inter baptizatos ©rum matrimonium esse possit,
« quin sit eo ipso Sacramentum » 3
Cum igitur sincero animo fideles talem consensum
praestant, aperiunt sibi sacramentalis gratiae thesaurum,
ex quo supernaturales vires hauriant ad officia et munera
sua fideliter, sancte, perseveranter ad mortem usque adimplenda.

Hoc enim Sacramentum, in iis qui obicem, ut aiunt, non
opponunt, non solum permanens vitae supernaturalis principium,
gratiam scilicet sanctificantem, auget, sed etiam
peculiaria addit dona, bonos animi motus, gratiae germina,

1 Conc. Trident., sess. XXIV.
Conc. Trident., sess. XXIV.
Cod. iur. can., c. 1012.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.