AAS 22 (1930), p. 555

naturae vires augendo ae perficiendo, ut coniuges non ratione
tantum intelligere, sed intime sapere firmiterque te-,
nere, efficaciter velle et opere perficere valeant quidquid ad
statum coniugalem eiusque fines et officia pertinet ; ius denique
iis concedit ad actuale gratiae auxilium toties impetrandum,
quotiescumque ad munera huius status adimplenda
eo indigent.
Attamen, cum divinae providentiae in ordine supernaturali
lex sit ut homines ex Sacramentis, quae post adeptum
rationis usum recipiant, fructum plenum non colligant,
nisi gratiae respondeant, gratia matrimonii magna
ex parte talentum inutile, in agro reconditum, manebit, nisi
coniuges supernaturales vires exerceant ac recepta gratiae
semina colant atque evolvant. Si autem, faciendo quod in
se est, ad gratiam se dociles praebeant, sui status onera
ferre atque officia implere poterunt eruntque tanto Sacramento
roborati et sanctificati et quasi consecrati. Naiii^
ut Sanctus Augustinus docet, sicut per Baptismum et
Ordinem homo deputatur et iuvatur sive ad vitam christiano
more degendam sive ad sacerdotale munus gerendum,
eorumque sacramentali auxilio nunquam destituitur,N
er lem fere modo (quamquam non per characterem sacramentalem),
fideles, qui semel matrimonii vinculo iuncti
fuerint, eius sacramentali adiutorio ac ligamine privari
nunquam possunt. Quin immo, ut addit idem Sanctus
Doctor, vinculum illud sacrum, etiam adulteri facti, secum
trahunt, quamquam non iam ad gratiae gloriam, sed ad
noxam criminis, « sicut apostata anima, velut de coniugio
« Christi recedens, etiam fide perdita, Sacramentum fidei
<( non amittit, quod lavacro regenerationis accepit ». 1

Iidem vero coniuges, aureo Sacramenti ligamine non
constricti sed ornati, non impediti sed roborati, omnibus
viribus ad hoc nitantur, ut suum connubium non solum per
Sacramenti vim et significationem, sed etiam per ipsorum

1 S. AUGUST,, De tmpt. et concup., lib. I, cap. 10.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.