AAS 22 (1930), p. 568

ab regia illa descendit sede, ad quam per Evangelium
intra domesticos parietes evecta est, brevi in veterem servitutem
(sin minus specie, re tamen vera) redigetur, fietque,
ut apud ethnicos erat, merum viri instrumentum.
Aequalitas autem illa iurium, quae tantopere exaggeretur
et praetenditur, in iis quidem agnosci debet, quae
propria sunt personae ac dignitatis humanae, quaeque nuptialem
pactionem consequuntur et coniugio sunt insita;
in iisque profecto uterque coniux eodem omnino iure gaudet
eodemque debito tenetur ; in ceteris, inaequalitas quaedam
et temperatio adesse debet, quam familiae bonum ac
debita domesticae societatis et ordinis unitas fìrmitasque
postulant.
Sicubi tamen sociales et oeconomicae condiciones mulieris
nuptae, ob mutato s conversationum humanarum modos
et usus, aliquo pacto mutari debent, auctoritatis publicae
est, civilia uxoris iura ad huius temporis necessitates et
indigentias aptare, habita quidem ratione eorum, quae exigunt
diversa sexus feminei indoles naturalis, morum honestas,
commune familiae bonum, modo etiam essentialis ordo
societatis domesticae incolumis maneat, qui altiore quam
humana, id est, divina auctoritate atque sapientia conditus
est, et nec legibus publicis nec privatis beneplacitis mutari
potest.

Sed ulterius etiam progrediuntur recentiores coniugii
osores, eo quod germano solidoque amori, coniugalis felicitatis
et intimae dulcedinis fundamento, caecam quandam
sufficiunt indolis convenientiam consensionem que ingenii,
quam sympathiam vocant ; qua cessante, relaxari vinculum
docent quo solo uniuntur animi, ac plene dissolvi. Quid hoc
erit aliud nisi domum super arenam aedificare ? Quam, cum
primum obiecta fuerit adversitatum fluctibus, ait Christus
Dominus labefactandam esse continuo et collapsuram :
« Et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et ceci-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.