AAS 22 (1930), p. 569

« dit et fuit ruina illius magna ». At contra, quae supra1
petram constituta fuerit domus, mutua nempe inter coniuges
caritate, et deliberata ac constanti animorum coniunctione
solidata, nulla concutietur adversitate, nedum evertatur.

Praestantissima quidem hactenus duo priora christiani
coniugii bona vindicavimus, Venerabiles Fratres, quibus
hodierni societatis e ver sores insidiantur. Sed sicut haec
bona tertium, quod sacramenti est, longe antecellit, ita nil
mirum quod hanc imprimis excellentiam multo acrius videmus
ab iisdem oppugnari. Et primum quidem tradunt,
matrimonium rem esse omnino profanam mereque civilem,
nec ullo modo religiosae societati, Ecclesiae Christi, sed
uni societati civili committendam ; tum vero addunt a quovis
indissolubili vinculo nuptiale foedus esse liberandum,
coniugum secessionibus seu divortiis non modo toleratis,
sed lege sancitis ; ex quo denique fiet ut, omni spoliatum
sanctitate, coniugium in rerum profanarum ac civilium numero
iaceat.
Primum illud in eo statuunt, quod actus ipse civilis
sit pro vero contractu nuptiali habendus (matrimonium
civile id vocitant) ; actus religiosus autem sit additum quiddam,
vel ad summum, plebi superstitiosiori permittendum.
Deinde, sine ulla reprehensione volunt ut liceat connubia
a catholicis hominibus cum acatholicis misceri, nulla religionis
habita ratione neque quaesito religiosae auctoritatis
consensu. Alterum, quod sequitur, in perfectis divortiis
excusandis ponitur, et in legibus iis civilibus laudandis ac
provehendis, quae ipsius vinculi solutioni favent.
Quod ad religiosam cuiusvis coniugii et multo magis
christiani matrimonii et sacramenti indolem attinet, cum
quae de hac re notanda sunt, Leonis XIII Litteris En-

MATTH., VII, 27.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.