AAS 22 (1930), p. 570

çyclicis, quas saepe commemoravimus quasque Nostras
quoque diserte iam fecimus, fusius tractentur gravibusque
fulciantur argumentis, ad eas hinc remittimus nec nisi perpauca
nunc Nobis repetenda ducimus.
Vel solo rationis lumine, maxime si vetusta historiae
monumenta investigentur, si constans populorum conscientia
interrogetur, si omnium gentium instituta et mores consulantur,
satis constat sacrum quiddam ac religiosum inesse
in ipso naturali coniugio, « non adventitium sed inge-
« nitum, non ab hominibus acceptum, sed natura insitum »,
cum « habeat Deum auctorem, fueritque vel a principio
« quaedam Incarnationis Verbi Dei adumbratio ». Con-1
surgit enim sacra coniugii ratio, quae intime cum religione
et sacrarum rerum ordine coniuncta est, cum ex origine illa
divina, quam supra commemoravi mus, tum ex fine ad ingenerandam
educandamque Deo subolem, ac Deo item coniuges
christiano amore mutuoque adiumento addicendos ;
tum denique ex eiusdem naturali coniugii officio, providentissima
Dei Conditoris mente instituto, ut quoddam sit
transvehendae vitae quasi vehiculum, quo parentes divinae
omnipotentiae velut administri inserviunt. Ad haec accedit
nova dignitatis ratio ex Sacramento petita, qua matrimonium
christianorum evasit longe nobilissimum atque
ad tantam excellentiam provectum, ut « mysterium magnum
)), (( honorabile ... in omnibus », apparuerit Apostolo.
2
Quae religiosa matrimonii indoles, celsaque eius gratiae
et coniunctionis Christum inter et Ecclesiam significatio,
sanctam ab sponsis postulat erga christianum connubium
reverentiam sanctumque studium, ut matrimonium
quod ipsi inituri sunt, ad archetypum illud ipsum
quam proxime accedat.
At multum in hoc deficiunt, et aliquando non sine

5 LEO XIII, Litt. Encycl. Arcanum, 1.0 Febr. 1880.
2 Cfr. Ephes., V, 32; Hebr., XIII, 4.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.