AAS 22 (1930), p. 571

salutis aeternae periculo, qui temere mixtas ineunt nuptias,
a quibus maternus Ecclesiae amor et providentia,
gravissimis de causis, retrahit suos, quemadmodum ex
multis apparet documentis, illo Codicis canone comprehensis,
qui haec decernit: « Severissime Ecclesia ubique
« prohibet, ne matrimonium ineatur inter duas personas
« baptizatas quarum altera sit catholica, altera vero
« sectae haereticae seu schismaticae adscripta ; quod si
« adsit perversionis periculum coniugis catholici et prolis,
<( coniugium ipsa etiam lege divina vetatur ». Quod si Ec-1
clesia interdum, pro temporum, rerum, personarum rationibus,
a severioribus his praescriptis (salvo iure divino, et
per opportunas cautiones remoto, quantum fieri potest, perversionis
periculo) dispensationem non recusat, difficulter
tamen fieri potest ut coniux catholicus nonnihil detrimenti
ex istis nuptiis non capiat.
Unde in prognatos haud raro derivatur lugenda a religione
defectio vel saltem praeceps decursus in religiosam
illam negligentiam seu, quam vocant, indifferentiam, infi-
• délitati impietatique proximam. Illud etiam accedit quod
in mixtis nuptiis multo difficilior reddatur viva illa animorum
conformatio, mysterium, quod diximus, arcanam nimirum
Ecclesiae cum' Christo coniunctionem, mutatura.
Facile enim deficiet arctior animorum communio, quae
sicuti est Ecclesiae Christi signum et nota, ita christiani
coniugii signum sit oportet, decus et ornamentum. Kam
distrahi solet aut saltem relaxari animorum vinculum, ubi
in rebus ultimis et summis, quas homo veneratur, idest in
religionis veritatibus et sensibus, dissimilitudo mentium
habetur et voluntatum intercedit diversitas. Ex quo periculum
est, ne langueat inter coniuges caritas, itemque labefactetur
domesticae societatis pax et felicitas, quae ex cordium
potissimum unitate proficiscitur. Nam, ut iam ante
tot saecula antiquum Ius Romanum definierat : « Nuptiae

1 Cod. iur. can., c. lOftO.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.