AAS 22 (1930), p. 572

(( sunt coniunctio maris et feminae et consortium omnis
« vitae, divini et humani iuris communicatio ».*
At maxime, ut iam monuimus, Venerabiles Fratres,
restitutionem istam perfectionemque matrimonii a Christo
Redemptore statutam augescens in dies divortiorum facilitas
impedit. Quin immo neopaganismi fautores, tristi rerum
usu nihil edocti, in sacram coniugii indissolubilitatem,
legesque eam iuvantes, acrius in dies invehi pergunt, ac licere
divortia decernendum esse contendunt, ut alia scilicet,
eaque humanior, lex obsoletis legibus sufficiatur.
Divortiorum autem causas ii quidem multas in medium
proferunt et varias ; e personarum vitio seu culpa
alias profectas, alias in rebus positas (subiectivas illas, has
obiectivas appellant) ; quaecumque denique individuam vitae
societatem asperiorem efficiunt atque ingratam. Has
porro causas ac leges multiplici ex capite probari volunt :
ex utriusque bono coniugis in primis, sive alter innocens est
atque a reo propterea secedendi suo iure gaudens, sive sceleribus
obnoxius, eaque de causa ab ingrata et coacta coniunctione
seiungendus ; deinde e bono prolis, quae recta institutione
destituitur vel eiusdem fructus amittit, cum nimis
facile, e parentum discordiis aliisque male factis offensionem
passa, a virtutis via abstrahatur ; denique ex communi
bono societatis, quod postulet, primo ut ea matrimonia
exstinguantur penitus, quae iam nihil valeant ad id
assequendum quod natura spectat ; dein ut coniugibus discedendi
potestas fiat lege, cum ut avertantur crimina quae
ex eorumdem coniugum convictu vel consociatione facile
essent pertimescenda, tum ne magis in dies ludibrio habeatur
iudiciale forum et legum auctoritas, eo quod coniuges,
ad exoptatam divortii sententiam impetrandam, aut
crimina, ob quae iudex ad normam legis solvere valeat
vinculum, consulto committant, aut eadem se commisisse,
coram iudice, licet rerum condicionem clare ipse perspiciat,

1 (in Dig., lib. XXLII, il: De ritu nuptiarum), lib. I, Regularum.
MODESTINUS

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.