AAS 22 (1930), p. 573

insolenter mentiantur atque peiurent. Quamobrem blateratur,
leges omnibus his necessitatibus, mutatisque temporum
condicionibus, hominum opinionibus, civitatum institutis
ac moribus esse omnino conformandas : quae vel singula,
maxime vero omnia in unum collecta, facultatem divortiorum
certis de causis concedendam prorsus esse luculentissime
testentur.
Alii, ulterius mira procacitate progressi, matrimonium
utpote contractum mere privatum, consensui item arbitrioque
privato utriusque contrahentis, ut fit in ceteris privatis
contractibus, prorsus esse relinquendum opinantur,
quavis propterea de causa dissolvendum.
Verum, contra has quoque insanias omnes stat, Venerabiles
Fratres, una lex Dei certissima, a Christo amplissime
confirmata, nullis hominum decretis vel scitis populorum,
nulla legumlatorum voluntate debilitanda : « Quod
Deus coniunxit, homo non separet ». Quod quidem si inm-1
riâ homo separaverit, irritum id prorsus fuerit ; iure propterea,
ut plus semel vidimus, Christus ipse asseveravit :
« Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, moe-
« chatur ; et qui dimissam a viro ducit, moechatur ». Et2
haec Christi verba quodcumque respiciunt matrimonium,
etiam naturale tantum et legitimum ; omni enim vero matrimonio
convenit illa indissolubilitas, qua illud partium
beneplacito et omni saeculari potestati, ad vinculi solutionem
quod pertinet, est omnino sub tractum.
Memoria item renovanda est sollemnis iudicii, quo
Concilium Tridentinum sub poena anathematis haec reprobavit
: « Si quis dixerit propter haeresim aut molestam
« cohabitationem aut affectatam absentiam a coniuge dis-
<( solvi posse matrimonii vinculum : anathema sit » ; et :3
« Si quis dixerit, Ecclesiam errare, cum docuit et docet,

1 MATTH., XIX, 6.
2 Luc, XVI, 18.
8 Concil. Trid., sess. XXIV, c, 5.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.