AAS 22 (1930), p. 574

«iuxta evangelicam et apostolicam doctrinam propter adulce
terium alterius coniugum matrimonii vinculum non posse
« dissolvi, et utrumque, vel etiam innocentem, qui causam
« adulterio non dedit, non posse, altero coniuge vivente,
« aliud matrimonium contrahere, moecharique eum, qui,
« dimissa adultera, aliam duxerit, et eam, quae, dimisso
«adultero, alii nupserit: anathema sit ». 1
Quod si non erravit neque errat Ecclesia, cum haec docuit
et docet, ideoque certum omnino est matrimonii
vinculum ne ob adulterium quidem dissolvi posse, in comperto
est reliquas tanto debiliores, quae afferri solent, divortiorum
causas multo minus valere nihilique prorsus esse
faciendas.
Ceterum quae supra contra vinculi firmitatem e triplici
illo capite obiiciunt, ea facile dissolvuntur. Incommoda
enim illa omnia arcentur ac pericula propulsan tur, si
quando, in extremis illis adiunctis, discessio permittatur
coniugum imperfecta, id est incolumi atque integro vinculo,
quam lex ipsa Ecclesiae concedit claris canonum verbis,
quae de separatione tori et mensae et habitationis decernunt.
Iam secessionis huiusmodi causas, conditiones, mo-2
dum simul et cautelas, quibus et liberorum institutioni et
familiae incolumitati fiat satis, atque incommoda item
omnia, sive ea coniugi, sive proli, sive ipsi civili communitati
impendent, quoad poterit, praecaveantur, legum erit
sacrarum statuere, et ex parte saltem, etiam civilium legum,
pro civilibus scilicet rationibus atque effectibus.
Quaecumque autem ad firmitatem coniugii indissolubilem
asserendam afferri solent et supra attigimus, constat
eadem eodemque iure valere sive ad necessitatem facultatemque
divortiorum excludendam, sive ad potestatem ea
concedendi cuilibet magistratui negandam ; quot item pro
priore illa stant praeclara emolumenta, totidem contra ap-

1 Concil Trid., sess. XXÍV, c. 7.
3 Cod. iur. can., cc. 1128 sqq.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.