AAS 22 (1930), p. 57

mandato: « docete omnes gentes » , 1 nullaque in terris potestate
legitime oppugnati, ae praepediri potest. Atque primum omnes
christifideles attingit, quorum ipsa magnam, uti amantissima
mater, curam habet ac sollicitudinem. Proptereaque in eorum
utilitatem, saeculorum decursu, ingentem scholarum institutorumque
numerum quibusvis disciplinis tradendis excitavit ac
provexit; etenim - quemadmodum, data haud ita pridem occasione,
locuti sumus - «per remotiorem illam mediam aetatem,
cum tam frequentia erant (fuit qui ea vel nimium multa diceret)
monasteria, coenobia, templa, conlegiatae ecclesiae, capitula aut
cathedralia aut cathedralibus inferiora, apud haec singula domicilium
scholasticum, domicilium alumnis instituendis educandisque
non deerat. Ad haec omnes studiorum Universitates adiicito,
ubique, Apostolica Sede atque Ecclesia auspice, conditas in eius^
demque praesidio collocatas. Pulcherrimo enim eiusmodi spectaculo
- quod hodie multo adspicimus melius, cum ante oculos
sit et sit idem, ut tempora ferunt, magnificentius - nullae aetates
caruerunt; quotquot autem eventa recolunt et inter se comparant,
ii mirari non desinunt quantum Ecclesia hoc in genere egerit
et quomodo commissum sibi divinitus munus expleverit conformandae
ad christianam vitam societatis humanae, tot tamque
laetos adipiscendo fructus atque exitus. At vero si facere nemo
potest quin demiretur, Ecclesiam nullo non tempore alumnos,
quos pro officio educaret, ad centena, ad milia, ad decies centena
milia, circum se collegisse, haud minorem profecto admirationem
habet quidquid ipsa egit non modo in adolescentium educatione,
sed etiam in eorumdem, quae vere ac proprie dicitur, institutione
ac doctrina. Si tot enim civilis cultus, humanitatis litterarumque
thesauros servari licuit, habitui ac proposito Ecclesiae tribuendum
est, quae, vel per remotissimas barbarasque aetates, effecit, ut
litteris, philosophiae, arti, architecturae potissimum, tantum lucis
affulgeret ». 2

Atque id omne agere idcirco potuit egitque Ecclesia, quia creditum
sibi educandi munus infideles quoque complectitur, cum is
1 Matth., XXVIII , 19.
2 Oratio habita ad alumnos Tusculani Conlegii, vulgo di Mondragone, 14 Maii 1929.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.