AAS 22 (1930), p. 58
sit hominibus universis constitutus finis, ut, Begnum Dei ingressi,
aeternam salutem assequantur. Quemadmodum enim, temporibus
hisce nostris, ludorum milia catholici missionales per omnes
regiones disséminant Fidei adhuc exsortes, ab utraque Gangis
ripa ad Flumen Flavum amplissimasque Oceani insulas, ab continenti
Africo ad Patagoniam inferiorem ad gelidamque Alaskam,
sic, superioribus saeculis, Ecclesia per suos evangelii praecones
ad christianam vitam atque humanitatem varias illas gentes informavit,
ex quibus christianae civilis orbis nationes in praesenti
constant.
Itaque pro explorato est, tam iure quam re ipsa educationis
munus praecipua quadam ratione esse Ecclesiae proprium, et
neminem posse, qui animum habeat ab praeiudicatis opinionibus
vacuum, iustam aliquam cogitare causam cur ea ipsa Ecclesiae
oppugnetur impediaturque opera, cuius hodie beneficiis societas
humana perfruitur.
Idque eo magis, quod cum praecipuo eiusmodi Ecclesiae iure
non modo non discrepant, sed etiam iura omnino congruunt et
familiae et Civitatis, immo vel ipsa quae in singulis civibus insunt
ad iustam quod attinet cum scientiae, tum rationis ac disciplinae
in ea pervestiganda, tum denique cuiusvis culturae animorum profanae
libertatem. Etenim, ut talis concordiae causam atque originem,
nulla mora, declaremus, supernaturalis ordo, in quo iura
Ecclesiae nituntur, tantum abest ut naturalem ordinem, ad quem
alia pertinent, quae memoravimus, iura, destruat atque extenuet,
ut, contra, eundem extollat ac perficiat: quorum quidem ordinum
alter auxilium et quasi complementum alteri praestat, suae cuiusque
naturae ac dignitati consentaneum, cum ambo a Deo profluant,
qui non constare sibi non potest: « Dei perfecta sunt opera,
et omnes viae eius iudicia ». 1
Quae quidem res clarius apparebit, si educandi munus, quod ad
familiam et Civitatem pertinet, seorsum propiusque consideremus.
Atque primum cum Ecclesiae munere familiae munus mirifice
concordat, cum utraque a Deo simillime proficiscatur. Namque
1 Beut, XXXII, 4.