AAS 22 (1930), p. 59

eum familia, in naturali ordine, Deus proxime fecunditatem communicat,
principium vitae ideoque principium educationis ad
vitam, una simul cum auctoritate, quae est ordinis principium.
Ad rem, qua solet perspicuitate sententiae dicendique subtilitate,
Angelicus Doctor: « Carnalis pater particulariter participat
rationem principii, quae universaliter invenitur in Deo... Pater
est principium et generationis et educationis et disciplinae, et
omnium quae ad perfectionem humanae vitae pertinent ». 1

Habet igitur familia proxime a Creatore munus proptereaque
ius prolis educandae; quod quidem ius cum abiici nequeat, quia
cum gravissimo officio coniunctum, tum cuivis societatis civilis
et reipublicae iuri antecedit, eaque de causa nulli in terris potestati
illud infringere licet.
Eiusmodi autem sanctitudinem iuris sic declarat Angelicus:
« Filius enim naturaliter est aliquid patris...: ita de iure naturali
est quod filius, antequam habeat usum rationis, sit sub cura
patris. Unde contra iustitiam naturalem esset, si puer, antequam
habeat usum rationis, a cura parentum subtrahatur, vel de eo aliquid
ordinetur invitis parentibus ». 2 Cum vero ad hanc curam
parentes teneantur, donec sibi ipsa consulere sobóles valeat, patet,
idem parentum inviolatum ius sobolis educandae eo usque proferri.
« Non enim, - docet Angelicus - intendit natura solum
generationem prolis, sed etiam traductionem etpromotionem usque
ad perfectum statum hominis in quantum homo est, qui est virtutis
status » . 3

Qua de re Ecclesia, pro sua iuris sapientia, haec et subtiliter
et perspicue et uno quodam complexu in Codice iuris canonici
edicit: « Parentes gravissima obligatione tenentur prolis educationem
tum religiosam et moralem, tum physicam et civilem pro
viribus curandi, et etiam temporali eorum bono providendi ». 4

In quo tam concors est communis humani generis sensus, ut
cum eo aperte ii omnes pugnent, quotquot affirmare audent, pro-

1 S. Th., 2 - 2, Q. CII, a. 1.
2 S. Th., 2 - 2, Q. X, a. 12.
3 Suppl. S. Th. 3. p. Q. 41, a. 1.
4 Cod. iur. can., c. 1113.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.