AAS 22 (1930), p. 63

Duplex igitur est civilis auctoritatis munus quae est in republica:
tuendi nempe atque provehendi, minime vero familiam singulosque
cives quasi absorbendi vel se in eorum locum substituendi.
Quamobrem, quod ad educationem spectat, ius est vel, ut
rectius loquamur, officium est reipublicae tutandi suis legibus
antecedens familiae ius - quod supra memoravimus - christiano
nempe more prolem educandi, adeoque supernaturali Ecclesiae
iuri in christianam eiusmodi educationem obsequendi.
Itemque Civitatis est, hoc ius in prole ipsa tueri, si quando
parentum opera - ob eorum vel inertiam vel imperitiam vel indignitatem
- aut physice aut moraliter fortasse desit; .siquidem
ipsorum ius educandi, ut supra diximus, non absolutum est atque
imperiosum, sed a naturali et divina lege dependens, ob eamque
rem non modo auctoritati et iudicio Ecclesiae subiectum, sed etiam
vigilantiae ac tutelae, pro communi bono, Civitatis; neque enim
familia perfecta est societas quae necessaria omnia in se habeat ad
se cumulate planeque perficiendam. Quo in casu, ceteroquin perraro,
Civitas non iam se in familiae locum substituit, sed, semper
accommodate ad naturalia prolis et supernaturalia Ecclesiae iura,
necessitati opportunis subsidiis consulit ac providet. Generatim, ius
est munusque Civitatis, moralem ac religiosam iuventutis educationem,
ad rectae rationis fideique normas, tuendi, publicas eas
causas removendo quae eidem adversantur. Praecipue vero
Civitatis est, ut commune bonum postulat, educationem ipsam
iuventutis atque eruditionem pluribus modis promovere. Primum
ac per se, operae ab Ecclesia familiisque susceptae favendo
atque opitulando, quae quam sit efficax historia usuque rerum
comprobatur; deinde operam ipsam perficiendo ubi ea deest vel
haud sufficit; scholas quoque et instituta propria condendo;
Civitas enim magis quam ceteri opibus pollet, quas sibi pro
communibus omnium necessitatibus traditas, aequum omnino est
et consentaneum ut in eorum utilitatem, a quibus accepit, impendat.
1 Praeterea praecipere Civitas potest ac proinde curare ut
cives omnes cum civilia et nationalia iura perdiscant, tum a

1 Sermo habitus ad alumnos Tusculani Conlegii, vulgo di Mondragone, 14 Maii

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.