AAS 22 (1930), p. 64

scientia, doctrina morum physicisque ludis instructi sint quantum
decet atque hisce nostris temporibus commune bonum reapse
postulat. Verumtamen plane liquet, eo Civitatem officio teneri,
ut, in publica privataque educatione atque eruditione omnibus his
modis provehenda, non solum nativa Ecclesiae et familiae iura
christiane educandi vereatur, sed etiam iustitiae quae suum cuique
tribuit parere. Itaque nefas est, Civitatem educationis institutionisque
causam ita ad se redigere totam, ut familiae, contra
christianae conscientiae officia vel contra quam legitime malint,
physice aut moraliter ad Civitatis .ipsius scholas liberos suos
mittere cogantur.
Attamen id non prohibet quominus, ob rectam rei publicae
administrationem vel pacem domi forisque defendendi causa, quae
quidem omnia, cum ad commune bonum tam sint necessaria,
tum peculiarem postulant peritiam praecipuamque apparationem,
scholas Civitas instituat quas dixeris praeparatorias ad quaedam
sua officia, ad militiam praesertim, dummodo ab Ecclesiae et familiae
iuribus laedendis, in iis quae ad eas pertinent, se abstineat.
Nec immerito equidem id Nos iterum hic admonemus; hac enim
aetate nostra - qua nationalismus quidam, cum immoderatus et
fallax tum paci veri nominis prosperitatique infensus, gliscere
coepit -modi omnes excedi solent in physica educatione, quam vocant,
adolescentulorum (atque interdum puellarum, contra ipsam
humanarum rerum naturam) militari more ordinanda; in qua
saepe nimium eius temporis, ipso Domini die, teritur quod et
religiosis officiis et domesticae vitae sanctitudini tribuendum esset.
Quamquam non hoc loco rectum disciplinae habitum iustamque
animi audaciam, sed quidquid immodicum est Nos reprehensum
volumus, uti violentiae spiritum, qui quidem aliud omnino est
atque animi fortitudo nobilis simus que militaris virtutis sensus pro
patriae ac publici ordinis defensione; itemque nimiam athleticae
laudationem aestimationemque hic improbamus, unde, ethnicorum
quoque tempore, germanae educationis physicae depravatio ac
deiectio profluxit.

Iamvero non solum iuventutis sed etiam aetatum omnium
et condicionum ad civilem societatem Statumque educatio pertinet

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.