AAS 22 (1930), p. 65

quae civica appellari potest, quaeque, pro parte, ut ahmt, positiva,
in eo consistit ut hominibus ad societatem eiusmodi pertinentibus
res publice proponantur, quae, et mentes cognitionibus
rerumque imaginibus imbuendo et sensus percellendo, voluntates
ad honestum invitent et morali quadam necessitate perducant; pro
negativa autem, ut ea praecaveat atque impediat quae sibi adversantur.
1 Quae quidem civica educatio, tam profecto ampla ac
multiplex ut Status operam fere totam pro communi bono amplectatur,
cum ad aequitatis leges conformare se debeat, tum
doctrinae Ecclesiae, quae earum legum Magistra est divinitus
constituta, refragari nequit.

Quae omnia hucusque de opera diximus, quam Civitas in educationem
conferre debet, doctrina catholica de Civitatum constitutione
christiana, tamquam fìrmissimo et immutabili fundamento,
innituntur, quae tam egregie a Decessore Nostro Leone XIII, praesertim
in Encyclicis Litteris Immortale Dei et Sapientiae christianae
exposita est: «Deus - is ait - humani generis procurationem
inter duas potestates partitus est, scilicet ecclesiasticam et civilem,
alteram quidem divinis, alteram humanis rebus praepositam.
Utraque est in suo genere maxima: habet utraque certos, quibus
contineatur, terminos, eosque sua cuiusque natura caussaque
proxime definitos; unde aliquis velut orbis circumscribitur, in quo
sua cuiusque actio iure proprio versetur. Sed quia utriusque
imperium est in eosdem, cum usuvenire possit, ut res una atque
eadem quamquam aliter atque aliter, sed tamen eadem res, ad
utriusque ius iudiciumque pertineat, debet providentissimus Deus,
a quo sunt ambae constitutae, utriusque itinera recte atque
ordine composuisse. " Quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt "
{Rom., XIII, 1) ». 2 Iamvero iuventutis educatio est quidem ex
iis rebus quae ad Ecclesiam Statumque pertinent, «quamquam
aliter atque aliter », uti supra retulimus. « Itaque - prosequitur

1 P. L. TAPARE LLI, Saggio teoretico di Diritto naturale, n. 922, opus quod numquam
satis laudari potest vel iuvenibus commendari qui studiorum Universitates frequentant.
(Cfr. sermonem Nostrum die 18 Decembris 1927 habitum).
2 Ep. enc. Immortale Dei, 1 Nov. 1885.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.