AAS 22 (1930), p. 67

tales servos, tales reges, tales indices, tales denique debitorum
ipsius fìsci redditores et exactores, quales esse praecipit doctrina
christiana, et audeant eam dicere adversam esse reipublicae; imo
vero non dubitent eam confiteri magnam, si obtemperetur, salutem
esse reipublicae ».1 Quoniam vero de educatione agitur, opportune
hic est admonendum quam egregie catholicam hanc veritatem, re
quidem comprobatam, expresserit recentiore aetate, cum scilicet
litterae renatae sunt, ecclesiasticus scriptor qui optime de christiana
educatione meritus est, piissimus nempe doctusque Silvius Antonianus
Cardinalis, mirabilis illius educatoris, S. Philippi Nerii,
discipulus idemque magister atque ab epistulis latinis S. Caroli
Borromaei, quo instante et suasore, aureum librum B e christiana
liberorum educatione confecit, in quo haec habet: « Quo magis temporalis
gubernatio cum spirituali conspirât eandemque iuvat ac
promovet, eo magis ad servandam rempublicam confert. Dum enim
Ecclesiae rector, auctoritate subsidiisque spiritualibus, pro suo fine,
bonum christianum conformare studet, una simul, quod necessario
consequitur, eundem bonum etiam civem efficit, qualis scilicet sub
potestate politica esse debet. Idque accidit propterea quod in
Sancta Ecclesia Catholica Romana, Civitate Dei, bonus civis unum
idemque est ac vir probus. Quamobrem graviter errant qui res tam
inter se coniunctas seiungunt atque opinantur bonos cives haberi
posse aliis quidem legibus aliisque viis atque illis quae ad bonum
christianum conformandum conferunt. Atque dictitet quidem ac
sermocinetur quantum sibi libet humana prudentia; fieri enim non
potest ut pacem temporalemque tranquillitatem veri nominis
afferat quidquid a pace aetemaque beatitudine seiungitur eisdemque
repugnat ». 2 Ut autem Civitati, ita scientiae eiusque viae et
investigationi nihil est pertimescendum ex eo quod Ecclesia plenum
habeat absolutumque educandi mandatum. Siquidem catholica
instituta, quicumque gradus est eruditionis ac scientiae ad quem
pertinent, nulla prorsus defensione indigent. Gratia qua ea ipsa
apud omnes florent, laudes quas sibi comparant, ingenii monu-

1 Ep. 138.
8 DelVeducazione cristiana dei figliuoli, lib. I, c. 43.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.