AAS 22 (1930), p. 68

menta quae magno numero gignunt iique maxime viri¿ quos,
plena atque exquisita a doctrina instructo s magistratui praebent,
artibus, disciplinis tradendis, vitae demum qua late ea patet,
Satis superque ipsorum gloriam concelebrant. Quae ceterum facta1

.nihil aliud sunt quam praeclara doctrinae catholicae confirmatio
a Concilio Vaticano definitae: « Neque solum fides et ratio inte*
se dissidere numquam possunt, sed opem quoque sibi mutuam
ferunt, cum recta ratio fidei fundamenta demonstret eiusque
lumine illustrata rerum divinarum scientiam excolat, fides vero
rationem ab erroribus liberet ac tueatur eamque multiplici cognitione
instruat. Quapropter tantum abest, ut Ecclesia humanarum
artium et disciplinarum culturae obsistat, ut hanc multis modis
iuvet ac promoveat. Non enim commoda ab iis ad hominum
vitam dimanantia aut ignorat aut despicit; fatetur immo, eas,
quemadmodum a Deo scientiarum Domino profectae sunt, ita,
si rite pertractentur, ad Deum iuvante eius gratia perducere. Nec
sane ipsa vetat, ne huiusmodi disciplinae in suo quaeque ambitu
propriis utantur principiis et propria methodo; sed iustam hane
libertatem agnoscens, id sedulo cavet, ne divinae doctrinae repugnando
errores in se suscipiant, aut fines proprios transgressae
ea, quae sunt fidei, occupent et perturbent ».2 Quae quidem norma
iustae libertatis scientiae provehendae simul est norma, quae violari
nequit, iustae libertatis docendi probe intellectae; eaque servari
debet quotiens aliis doctrina traditur, at ex graviore sane
iustitiae officio cum traditur iuventuti, tum quia in ipsam praeceptor,
publicus privatus, non absolutum sed participatum ius
habet; tum quia omnis puer seu adolescens christianus sanctissimum
ius habet ut secundum Ecclesiae doctrinam, veritatis quidem
eólumen ac fundamentum, edoceatur; eidemque gravem quidem
inferret iniuriam qui eius fidem turbaret, fiducia abutendo iuvenum
erga magistros eorumque naturali rerum imperitia atque immodica
ad libertatem absolutam fallacemque inclinatione.

1 Epist, ad Cardi a publicis Ecclesiae negotiis, 30 Maii 1929.
2 Conc. Vat., Sess. 3, cap. 4.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.