AAS 22 (1930), p. 69

Neque enim oblivisci unquam Kcebit, christiane educandum
totum esse hominem, quantus est, nimirum in unam naturam
per spiritum et corpus coalescentem omnibusque animi et
corporis partibus instructum quae vel a natura proficiscuntur vel
ipsam excedunt, qualem demum ex recta ratione et ex divinis
©raculis cognoscimus; hominem scilicet, quem a pristina nobilitate
delapsum, Christus redemit in eamque supernaturalem dignitatem
restituit ut adoptivus filius Dei esset, minime tamen iis redditis
praeter naturam privilegiis, ex quibus ante et corpus immortale
et animus aequus fuerat atque integer. Unde factum, ut quae
foeda in hominum naturam ab Adami culpa profluxere, praesertim
voluntatis infirmitas effrenataeque animi cupiditates, in homine
supersint.

Et profecto «stultitia colligata est in corde pueri et virga
disciplinae fugabit eam ». 1 A pueritia igitur voluntatis inclinationes,
si pravae, cohibendae, sin autem bonae, promovendae sunt,
ac praesertim puerorum mens imbuatur doctrinis a Deo profectis
et animus divinae gratiae auxiliis roboretur oportet, quae
si defuerint, nec suis quisque moderari cupiditatibus poterit neque
ad absolutionem perfectionemque disciplina atque informatio ab
Ecclesia adduci, quam ideo Christus caelestibus doctrinis ac
divinis Sacramentis instruxit ut efficax omnium hominum esset
magistra.
Quam ob rem omnis disciplina puerilis, quaecumque, meris
naturae viribus contenta, ea respuit aut negligit quae ad vitam
christianam rite informandam divinitus conferunt, falsa plenaque
erroris est; omnisque via et ratio educandae iuventutis, quae
labis a protoparentibus ad omnem posteritatem transmissae divinaeque
gratiae rationem nullam aut vix ullam habet, proptereaque
in solis naturae viribus tota nititur, a veritate prorsus aberrat.
Huc fere pertinent quae nostris temporibus palam proferuntur,
variis quidem nominibus, doctrinae, quarum est, totum ferme
cuiuslibet eruditionis fundamentum in eo ponere, ut pueris integrum
sit sese informare ipsos ingenio atque arbitratu plane suo, vel

i Prov., XXII, 15.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.