AAS 22 (1930), p. 70

repudiatis maiorum praeceptorum^ consiliis omnique lege atque
ope humana et divina prorsus posthabita. Quae tamen omnia si
suis finibus ita circumscribantur, ut novi huiusmodi magistri velint,
adolescentes in suam ipsorum eruditionem eo magis propriam quoque
operam atque industriam conferre quo plus aetate et rerum
cognitione progrediantur, itemque ut a puerorum educatione
omnis vis atque asperitas removeatur, quam nihilominus iusta correctio
non redolet, verum id quidem, at minime novum, cum id
ipsum et Ecclesia docuerit et christiani praeceptores, more a
maioribus tradito, retinuerint, Deum imitati, qui omnes creatas
vult res praecipueque omnes homines navare sibi operam, secundum
propriam ipsorum naturam, quia divina Sapientia « attingit
a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter. »1

Ast, si communem verborum significationem, si res ipsas consideremus,
haud alio spectant complures eiusmodi doctores, nisi
ut puerorum educationem e divinis legibus eximant, quam ob
rem novum quiddam ac mirum hodie conspicimus, institutores
scilicet ac philosophos in eo desudantes ut codicem quaerant ac
digérant de iuventute in universum educanda, quasi nulla sint
divina oracula decalogo descripta, nulla sacra Evangeliorum
praecepta, nulla naturae lex, quam Deus in animis hominum
defixit ac paene insculpsit, per rectam rationem promulgavit ac
per se ipse decalogo sancivit atque constituit. Unde etiam fit, ut
novi id genus institutores disciplinam puerilem ab Ecclesia adhibitam,
eo quod tota in auctoritate divina atque in sacris legibus
innititur, tamquam non sui iuris, inertem atque obsoletam habere
atque appellare contemptim soleant.

In quo profecto misere ipsi falluntur, cum, aventes puerum, ufc
aiunt, in libertatem revocare, eum demum insanae superbiae ac
pravis cupiditatibus mancipent, quae - ut ex eorum commentis
consequitur - tamquam necessitates quaedam humanae naturae,
quam exlegem perhibent, probandae essent.
Sed quod turpius est, huiuscemodi magistri, etsi incassum, per
errorem tamen impie ac periculose id sibi vindicant ut profanis
1 Sap., VIII, i.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.