AAS 22 (1930), p. 77

Longum est neque vero oportet ea repetere quae decessores
nostri, praesertim Pius IX et Leo XIII, aperte declararunt,
quorum in tempora potissimum incidit, ut gravissima huiusmodi
laicismi pestis in scholas publicas invaderet. Eorum Nos expostulationes
1 iteramus ac confirmamus, itemque sacrorum Canonum
praescripta, quibus catholici adolescentes prohibentur ne scholas
cum neutras tum mixtas, eas scilicet ad quas, nullo discrimine,
catholici et acatholici instituendi conveniunt, quavis de causa
frequentent; quas tamen adire licebit, prudenti dumtaxat Ordinarii
iudicio, in certis quibusdam tantummodo locorum temporumque
conditionibus, modo peculiares cautiones adhibeantur.2 Neque
illa tolerari potest schola (praesertim si ea « unica » sit ad eamque
omnes pueri accedere teneantur), in qua, etsi sacrae praecepta
doctrinae separatim catholicis traduntur, tamen catholici non sunt
magistri, qui pueros catholicos acatholicosque communiter litteris
atque artibus imbuant.

Neque enim quia doctrina religionis in aliqua schola (plerumque
nimis parce) impertitur, idcirco haec iuribus Ecclesiae ac familiae
satisfacit et digna fit quae ab alumnis catholicis celebretur;
nam ut hoc quaevis schola revera praestet, omnino oportet ut
tota institutio ac doctrina, scholae ordinatio tota, nempe magistri,
studiorum ratio, libri, ad quamvis disciplinam quod pertinet,
christiano spiritu, sub ductu maternaque Ecclesiae vigilantia, sic
imbuti sint ac polleant, ut Eeligio ipsa totius instituendi rationis
cum fundamentum tum fastigium constituat; neque hoc solum in
scholis in quibus doctrinae elementa, sed in iis etiam ubi altiores
disciplinae traduntur. «Necesse est », ut Leonis XIII verbis utamur,
« non modo certis horis doceri iuvenes religionem, sed reliquam
institutionem omnem pietatis sensus redolere. Id si desit,
si sacer hic habitus non doctorum animos ac discentium per-

1 Pius IX, Ep. Quum non sine, 14 Jul. 1864. - Syllabus, Prop. 48. - Leo XIII, alloc.
Summi Pontificatus, 20 Aug. 1880; Ep. enc. Nobilissima, 8 Febr. 1884; Ep. enc. Quod
multum, 22 Aug. 1886; Ep. Officio sanctissimo, 22 Dec. 1887; Ep. enc. Caritatis, 19
Mart. 1894, etc. (cfr. Cod. iur. can. cum fontium annot., ad can. 1374).
2 Cod. iur. can., c. 1374.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.