AAS 22 (1930), p. 78

vadat foveatque, exiguae capientur ex qualibet doctrina utilitates,
damna saepe consequentur haud exigua ». 1

Nemo tamen obiiciat, fieri omnino non posse, ut ea respublica,
quae homines diversa quod ad religionem sentientes complectitur,
puerorum institutioni aliter consulat quam per scholas quae
neutrae ac mixtae vocantur, cum, contra, ipsa respublica civium
eruditioni prospicere et prudentius debeat et facilius queat, si
Ecclesiae familiarumque hac in re coepta operamque libere perfici
atque adhiberi sinat, aequis praeterea alteram alteramque
fovendo muniendoque subsidiis. Id autem, magno cum familiarum
gaudio itemque profectu publicae sive eruditionis sive
tranquillitatis, effici posse, ea plane demonstrant, quae videmus
usu venire apud quasdam nationes, in quibus, etsi alii aliam religionem
sectamve sequuntur, ordo dispertitioque scholarum nullo
pacto iura familiarum offendunt, non solum quod pertinet ad
doctrinas (praesertim cum illic catholici ludi catholicis adolescentibus
praesto sint), sed etiam quod spectat ad aequam rectamque
sumptuum compensationem a republica collatam scholis illis quas
familiae iure suo postulant.

At vero in aliis, mixtae item religionis, nationibus res se longe
aliter habent, haud exiguo cum catholicorum hominum detrimento;
qui, auspicibus ducibusque Episcopis et sacerdotibus omnibus
utriusque cleri opem ferentibus, pecunia dumtaxat sua scholas
sustentant ad filios suos recte instituendos - memores ut sunt gravissimi
quo obstringuntur officii - et, laudabili liberalitate ac constantia,
in suo perstant proposito, illud tamquam insigne suae
actionis praeferentes ut scilicet « omni catholicae iuventuti
catholicam educationem in scholis catholicis » omnino provideant.
Quod quidem coeptum, etsi sumptu publico minime fulcitur, ut lex
iustitiae postularet, tamen a magistratibus praepediri ac vetari
nullo modo potest, nisi ii velint sacra familiae iura conculcare et
germanae libertatis ñervos infringere.
Ubi vero gentium primis hisce libertatis quasi elementis repu-

1 Ep. enc. Militantis Ecclesiae, 1 Aug. 1897.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.