AAS 22 (1930), p. 79

gnatur vel multiplici ratione officitur, homines catholici nunquam
satis, vel per maximas molestias, in eo elaborabunt ut scholas
suas tueantur incolumes et iustae de libera adolescentium institutione
leges auspicato condantur.
Quicquid autem ad scholam catholicam in filiorum suorum
usum provehendam ac tuendam a christifidelibus agitur, opus
religionis sine ulla dubitatione est, proptereaque potissimum
« Actionis Catholicae » munus; ita ut paterno animo Nostro pergratae
sint, sintque praecipuis laudibus dignae sodalitates illae
omnes, quae multifariam in opus tam necessarium peculiari modo
ac studiosissime incumbunt.
Quapropter alte denuntietur et bene ab omnibus animadvertatur
atque agnoscatur, christifideles, catholicam scholam filiis quaerendo
suis, nusquam gentium opus admittere politicae factionis,
sed fungi religionis officio, quod sua ipsorum conscientia necessario
postulat; iisdemque eam esse mentem non ut filios suos a reipublicae
disciplina atque spiritu distrahant, immo ut ad id
ipsum, perfectissimo modo atque nationis utilitati accommodatissimo,
conforment, cum catholicus veri nominis, a catholica quidem
doctrina instructus, hoc ipso optimus civis, cultor patriae,
publicae auctoritati sincera fide obtemperans, sub quavis legitima
regiminis forma, reperiatur.
In eiusmodi vero schola, quae cum Ecclesia et cum christiana
familia concordat, eventurum profecto non est, ut, manifesto cum
educationis detrimento, ea variis in disciplinis oppugnentur quae
in religiosa institutione discipuli didicerint; quod si praeceptores,
pro sua magisterii sollicitudine, ad eorum cognitionem, refutationis
causa, libros erroribus inquinatos duxerint perferendos,
talibus id quidem cautionibus talique sanae doctrinae remedio
praestituri sunt, ut non iacturam, sed potius utilitatem christiana
inde iuventutis educatio capiat.
Qua in instituendi ratione, itidem, non est cur patrii sermonis
classicarumque, ut aiunt, litterarum studium ullum unquam morum
sanctimoniae detrimentum afferat; christianus enim magister
exemplum de apibus capiet, quae quicquid in floribus purissimum

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.