AAS 22 (1930), p. 85
exemplis, floruerunt; in iis enim non desunt eum agrieolae simplices
ac rudes tum viri disciplinis litterisque exculti, cum tenuior
opifex tum exercitus dux, cum privatus paterfamilias tum rex populorum
gubernator, cum ingenuae puellae deditaeque rei familiari
mulieres tum regiae uxores atque impératrices. Verum, quibusnam
praedicemus laudibus illos evangelii praecones, qui in missionibus,
opera propemodum infinita, bonorum quoque huius vitae feraci,
una cum fidei lumine barbaris gentibus humani civilisque cultus
commoda tulerunt ac ferunt: quibusnam eos omnes, qui tot ac tam
varia opera hominibus christiana caritate sublevandis condiderunt:
quibusnam denique sanctos illos ex utroque sexu institutores, sane
frequentissimos, qui suam christianae educationis operam per alios
propagandam perpetuaiidamque, singulari sane cum familiarum
ac nationum utilitate, curarunt?
Haec, haec quidem sunt quae ex christiana educatione proficiscuntur
beneficia, idcirco quia ea ipsa hominem evehit atque
effingit ad vitam virtutemque supernaturalem in Christo; quandoquidem
Iesus Christus Dominus noster, divinus Magister, cum sit
eius vitae ac virtutis auctor et largitor,tum universis hominibus, in
quacumque ii conditione versantur, iuvenibus praesertim, exemplum
se praebet, in eo potissimum aetatis suae decursu intuendum
atque imitandum, cum, obediens omnibusque virtutibus, quae
singulos, familiam, societatem respiciunt, coram Deo et hominibus,
exornatus, vitam obscure et laboriose traduxit.
Itaque omnes eiusmodi thesauri, quos, nunquam satis aestimandos,
hucusque vix ex parte memoravimus, tam arcte ad Ecclesiam
pertinent, ut eius veluti naturam constituant, cum mysticum
Christi corpus, immaculata Christi Sponsa, ideoque fecundissima
Mater, itemque suprema ac perfecta educatrix Ecclesia sit. Quamobrem
magnus ille atque ingeniosus Augustinus - cuius beato
ab obitu saeculum quintum ac decimum acturi mox sumussancta
erga talem Matrem caritate abreptus, has voces edebat:
« Merito Ecclesia catholica, Mater christianorum verissima, non
solum ipsum Deum, cuius adeptio vita est beatissima, purissime
atque castissime colendum praedicas; sed etiam proximi dilectio-