AAS 22 (1930), p. 86

nem atque caritatem ita complectens, ut variorum morborum,
quibus pro peccatis suis animae aegrotant, omnis apud te medicina
praepolleat. Tu pueriliter pueros, fortiter iuvenes, quiete senes
prout cuiusque non corporis tantum, sed et animi aetas est, exerces
ac doces. Tu parentibus filios libera quadam servitute subiungis,
parentes filiis pia dominatione praeponis. Tu fratribus fratres religionis
vinculo firmiore atque arctiore quam sanguinis nectis... Tu
cives civibus, gentes gentibus, et prorsus homines primorum parentum
recordatione, non societate tantum, sed quadem etiam fraternitate
coniungis. Doces Reges prospicere populis; mones populos
se subdere Regibus. Quibus honor debeatur, quibus affectus,
quibus reverentia, quibus timor, quibus consolatio, quibus admonitio,
quibus cohortatio, quibus disciplina, quibus obiurgatio,
quibus supplicium, sedulo doces; ostendens quemadmodum et
non omnibus omnia, et omnibus caritas, et nulli debeatur
iniuria ». 1

Supplices interea, Venerabiles Fratres, animos et manus ad
caelum « ad Pastorem et Episcopum animarum nostrarum », 2 ad
divinum Regem « Dominum dominantium » erigamus, ut ipse
virtute omnipotenti sua iubeat, in orbe universo terrarum
praeclaros christianae institutionis fructus cotidie magis percipi
atque augeri, in singulorum hominum et populorum emolumentum.

Quorum autem caelestium munerum auspicem, paterno animo,
vobis, Venerabiles Fratres, et clero populoque vestro apostolicam
benedictionem impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die 31 mensis Decembris
anno 1929, Pontificatus Nostri octavo.

PIUS PP. XI

1 De moribus Ecclesiae catholicae, lib. I, c. 30.
2 Cfr. I Petr., Il, 25.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.