AAS 23 (1931), p. 114
gimus et constituimus, et dioecesim ipsam non amplius Leadensem, sed
Rapidopolitanam in posterum appellari decernimus; eidemque civitati
Bapidopolitanae omnia tribuimus iura, privilegia, honores et praerogativas,
quibus ceterae in America septentrionali episcopales sedes fruuntur.
Suppressa vero ecclesiae S. Patricii in urbe Lead cathedrali tate, ecclesiam
Immaculatae Conceptioni B. M. V. dicatam in urbe Rapid City exstantem
ad Cathedralis ecclesiae gradum et dignitatem evehimus, in ea Episcopi
sedem constituimus, ac propterea iura omnia et privilegia eidem concedimus,
ad eam ex iure communi spectantia. Ad haec autem exsecutioni
mandanda praefatum venerabilem fratrem Delegatum Apostolicum in
Americae septentrionalis Statibus Foederatis deputamus, eidemque omnes
tribuimus facultates necessarias et opportunas, etiam subdelegandi, ad
effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
cum onere intra sex menses ad Sacram Congregationem Consistorialem
actus peractae exsecutionis authenticum exemplar transmittendi.
Volumus autem ut harum Litterarum transumptis etiam impressis,
manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius viri
in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur
fides, quae hisce praesentibus tribueretur, si exhibitae vel ostensae
forent. Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibusque constitutionibus et ordinationibus apostolicis et
quibusvis aliis Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispositionibus
ceterisque contrariis quibuscumque, etiam speciali mentione
dignis. Nemini vero quae hisce Litteris Nostris decreta sunt infringere vel
eis, contraire liceat; quod si quis ausu temerario attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli,
Apostolorum eius, se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
ac trigesimo, die prima mensis Augusti, Pontificatus Nostri
anno nono:
FR. ANDREAS CARD. FRÜHWÍRTH, FR. RAPHAEL C. CARD. ROSSI
S. R. E. Cancellarius. S. C. ConsistorialisaSecretis.
Dominicus Jorio, Protonotarius Apostolicus.
Alfonsus Carinci, Protonotarius Apostolicus.
Loco \fa Plumbi
Reg. in Cane. Ap., vol. XLII, n. 13 - M. Kiggi.