AAS 23 (1931), p. 113
Annus XXIII - Vol. XXIII1 Aprilis 1931 Num. à
ACTA APOSTOLICAE SEDIS
COMMENTARIUM OFFICIALE
ACTA pn PP. XI
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SEDES EPISCOPALIS DIOECESIS LEADENSIS IN URBEM RAPID OPOLITANAM
TRANSFERTUR, IMMUTATIS TITULO DIOECESIS ET ECCLESIA CATHEDRALI.
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Apostolicis Litteris a ei. me. Leone Papa Decimotertio, Praedecessore
Nostro, die quarta Augusti anno millesimo nongentesimo secundo datis,
erecta Leadensi dioecesi, quae ab urbe Lead nomen sumpsit, ipsius sedes
episcopalis et cathedra in eadem urbe constituta fuit, quippe quae, etsi
parva, ceteris dioecesis locis tunc praestaret. Progressu vero temporis
minus apta sedes haec visa est potissimum ob difficilem ad ipsam accessum.
Interea alia urbs, cui nomen Rapid City, et incolis et operibus sensim
florere coepit, adeo ut salutari dioecesis regimini ac fidei incremento aptius
consultum iri visum sit, si in ea sedes episcopalis constitueretur. Cum
itaque venerabilis frater Ioannes Ieremias Lawler, hodiernus Episcopus
Leadensis, humiles Nobis preces porrexerit, ut episcopalem sedem ab urbe
Lead ad Rapid City transferre, ac proinde dioecesis titulum et ecclesiam
cathedralem immutare dignaremur: Nos, praehabito favorabili voto venerabilis
fratris Petri Fumasoni Biondi Archiepiscopi Docleaensis, in Statibus
Foederatis Americae septentrionalis Delegati Apostolici, omnibus mature
perpensis, oblatis precibus annuere censuimus. Quare, suppleto, quatenus
opus sit, quorum interest vel illorum qui sua interesse praesumant consensu,
certa scientia ac de Apostolicae potestatis plenitudine, civitatis Leadensis
iura episcopalia supprimimus et Rapid City in civitatem episcopalem eri-
ACTA , vol. XXIII , n. 4. - 1-4-931. 8