AAS 23 (1931), p. 86

cruentis affli ctationibus communivit, eiusque amore lionestissimum caelibatum
servavit. Optime itaque Contardo aptantur quae S. Ambrosius de
vetere Ioseph scripsit: Sit igitur iuvenibus propositus tanquam speculum
castitatis. In eius enim moribus, in eius actibus lucei pudicitia, et quidam
splendei, castimoniae comes, nitor gratiae (S. Ambr., De S. los., c. 1).
Licet propter eius sapientiae famam, ipse inter romani iuris cultores
facile pinceps sive apud nostrates sive apud externos haberetur, christianam
tamen animi demissionem et vitae simplicitatem iugiter servavit.
Tertio Ordini S. Francisci anno millesimo octingentesimo octuagesimo
sexto nomen dedit, eiusque regulas dihgentissime servavit. Nomen item
dedit Conferentiis, quas audiunt, S. Vincentii a Paulo, aliisque piis consociationibus
ad pietatem in Deum fovendam et in proximum caritatem
exercendam institutis.
Contra grassantem liberalismi haeresim, quae tota est in asserenda
praepostera hominis Ubertate contra Deum in ordine intellectuali, morali
et sociali, Contardus noster altissimum intellectum humiliter fidei regulae
subiecit, mores ad divinae et ecclesiasticae legis mandata exactissime composuit,
in rebus ipsis religioso -politicis filiali devotione ad Ecclesiae auctoritatem
et ad Eomani Pontificis nutum suspexit. Regulam hanc sive scribendo
sive docendo, sine tamen imprudenti ostentatione, profiteri non
embuit, exemplo, potius quam verbis, aperte commonstrans catholicam
fidem non solum scientiae non adversari, sed hanc et ab erroribus tutari
et ad altiora perducere.
Immature praereptus, Sunae in Novariensi dioecesi die 1.7 Octobris
anno millesimo nongentesimo secundo sancto fine quievit. Sanctitatis
fama qua, dum adhuc viveret, ipse fruebatur, post eius obitum adeo est
aucta, ut Cardinalis Andreas Carolus Ferrari, sa. me., Archiepiscopus
Mediolanen., Processum, quem informativum vocant, construxerit, aliique
de more adornati Processus sive super non cultu sive super scriptis. Die
sexta Iulii anno millesimo nongentesimo vigesimo secundo, Causa fuit
introducta, et Apostolica auctoritate sunt dein confecti Processus.
Quum miserentis Dei beneficio, paucis abhinc annis, quod erat in catholicorum
votis, Mediolani Catholica a Sacro Corde Iesu Universitas fuerit
fundata, pronum erat ut ipsa tanti Viri Causae postulationem susciperet;
quod et generose fecit.
Servato iuris ordine de eiusdem Servi Dei heroicis virtutibus in Antepraeparatoria
Congregatione in aedibus Reverendissimi Cardinalis Raphaelis
Merry del Val, fel. rec, Causae Relatoris, die vigesima quinta Octobris
anno millesimo nongentesimo vigesimo septimo fuit disceptatum. Die vigesima
Novembris insequentis anni et die decimaquinta Iulii elapsi anni in

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.