AAS 23 (1931), p. 125

plenáa sint parati. Itaque verbis humanissimis ac more paterno eis suadebit,
ut suum candide sibi animum pandant fidentissime, ipsis spondens
suam, si opus fuerit, se praebiturum libenter operam, ut debita Ubertate
fruantur; adeo ut, vero deficiente proposito, in re tam gravi, aliud comparare
sibi munus possint, magis sui ingenii proclivitati accommodatum.

§ 3. - De scrutinio habendo antequam clerici maioribus Ordinibus initientur.

1. Quando ex peractis perscrutationibus prudenter inferri possit, postulatorem
ad studia theologica admitti posse, et primam tonsuram et deinde
minores Ordines ei conferri, de inquisitionum actis in Curiae archivo asservatis
iterum ratio habenda erit, quum alumnus postulabit ut ad subdiaconatum
promoveatur. Ast Episcopus, seu loci Ordinarius non solum attendere
debet quae iam acta sunt, sed, antequam subdiaconatus conferatur,
candidati mores iterum perscrutetur oportet, servata methodo iam explicata.
Verum supervacaneum est adnotare, haud necesse esse denuo inquirere
de iis, quae ad alumni originem, eiusque parentum indolem et ingenium
atque anteactos alumni mores spectant, nisi iusta exorta sit suspicio notitias
ante habitas veritati non fuisse consentaneas. Interest vero semper
inquirere de alumni moribus eiusque moralibus qualitatibus, quomodo
nempe istae se exhibuerint ex vita in Seminario acta, atque ex profectu in
studiis. Quibus peractis inquisitionibus, si nulla adsit canonica ratio, quae
alumnum a subdiaconatu arcendum fore suadeat, hic scribere debebit sua
manu declarationem, iuramento ab ipso firmandam, in Appendice relatam
(Mod. I), qua scil. ipse fatetur se omnimoda libertate ad sacram Ordinem
accedere, riteque perspecta habere omnia onera eidem adnexa. Quae quidem
declaratio erit similiter a candidatis exaranda antequam ad reliquos
sacros Ordines promoveantur, diaconatum nempe et presbyteratum.

2. Quum res est de diaconatu conferendo, ut plurimum sufficit prae
oculis habere iam peractas inquisitiones, nisi interim novae perpendendae
sint circumstantiae, quae dubitare cogant de sincero proposito candidati,
aut de eius morali idoneitate servandi onera, obligationesque exsequendi
sacris Ordinibus susceptas.
Eiusmodi forte exortum dubium depellendum erit, iis adhibitis inquisitionibus,
iuxta normas traditas, pro casus qualitate, opportunis aut necessariis.
Si vero res eo deducatur, ut clare pateat subdiaconum ad diaconatum
promovendum, vel sacram vocationem reapse nunquam habuisse, aut eamdem
corruptis moribus amisisse, tunc res erit intimius perscrutanda, prouti

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.