AAS 23 (1931), p. 126
modo dicemus de subdiacono ad diaconatum promovendo, et de presbyteratu
conferendo.
3. Quoties Episcopus, antequam quis ad diaconatum aut ad sacerdotium
initietur, pro certo habeat ex promovendi confessionibus aut ex aliis
certis indiciis et probationibus susceptis, ipsum sacra revera vocatione esse
destitutum, S. Sedem adire non omittat, candide et plane referens rerum
statum, seu argumenta, quibus vehemens fovetur dubium de subdiaconi aut
diaconi idoneitate ad onera maiora digne et fideliter perferenda. Ees quidem
agitur tanti momenti, ut Ordinariorum conscientia graviter onerata maneat
de hac obligatione, ut periculum amoveatur manus imponendi diacono vel
presbytero, qui gravissimo sacrorum Ordinum oneri sustinendo, impar sit.
4. Ne autem ad hoc extremum res perducatur, in animo Episcoporum
et locorum Ordinariorum alte sit repositum, magnopere interesse, ab ipso
limine sacrae Ordinationis eos esse depellendos, qui sunt indigni et non
vocati. Hi enim sanctuarium cum ingressi sint, ut humanae cupiditati aut
alterius voluntati obsequantur, ut plurimum, non se praebent uti a Deo
non vocatos, sed suam minus dignam agendi rationem omnimode obtegere
seu simulare solent. Sunt alii, qui bona fide minores et sacros Ordines
susceperunt, sed antequam presbyteratum consequantur, experiuntur se
impares esse oneribus sacrae Ordinationis sustinendis, aut se vitiis vel moribus
saecularibus implicarunt: in his, nimirum, facilius et apertius sanctae
vocationis patebit defectus, iidemque ipsi, ut suae miserrimae conditioni
consulatur,"ultro efflagitabunt.
5. Maxime proinde interest praescriptas normas adamussim et diligentissime
servari, antequam Episcopi candidatos ad clericalem militiam admittant,
seu ad hunc finem dimissorias litteras pro suis subditis in aliena dioecesi
degentibus Episcopo loci tradant. Exinde consequetur ut sacro Ordini
adscripti digni dispensatores mysteriorum Dei evadant, atque magnopere
tueantur provehantque in terris regnum Dei, quod tum catholicae tum civili
reipublicae feliciter benevertet.
In plenariis Comitiis die 19 Decembris 1930 in Civitate Vaticana habitis,
Emi ac Emi Patres Cardinales instructionem hanc diligenti perpensam examine,
concordi suffragio adprobarunt; eamque Ssmus Dominus Noster Pius
divina Providentia Pp. XI, in audientia diei 26 dicti mensis et anni, audita
relatione infrascripti Secretarii Sacrae Congregationis, ratam habere et
confirmare dignatus est, mandans praeterea ut eadem instructio omnibus
Emis locorum Ordinariis notificetur, ab ipsis adamussim observanda; praecipiens
etiam ut in Seminariis quolibet anno, studiorum curriculo ineunte,
alumnis perlegatur, deque hisce praescriptionibus fideliter adimpletis in