AAS 23 (1931), p. 129
16. Num inter parentes alicuius infirmitatis indicia, ac praecipue
mentis morumque pravorum, adsint, quae atavismum suspicari sinant.
17. Num parentes, vel alter e familia ipsum impellant ad sacerdotium
ineundum.
Mod. III
Interrogatorium aliis personis probis proponendum
Quo autem facilius personae probae interrogationibus responsa praebeant,
haec ab ipsis erunt exquirenda:
1. An clericus sive in ecclesia, sive in consuetudine cum aliis habenda,
pie, graviter, prudenterque se gesserit ac gerat.
2. An aliquod de sua vocatione ad sacros Ordines foveri possit dubium,
et qua ratione.
3. An parentes vel alter e familia ad eosdem suscipiendos sacros
Ordines ipsum impellant.
4. An familiariter utatur cum iis, qui in suspicionem veniant de fidei
carentia, vel de malis moribus.
5. Quae sit publica et praecipue praestantiorum hominum existimatio
de agendi ratione, tum morali tum religiosa, eiusdem clerici, et de eius
vocatione ad sacerdotium ineundum.
SACRA CONGREGATIO CONCILII
DECRETUM
DE SACRARUM CAMPANARUM USU
Decet omnino campanas consecratas vel benedictas, quas « cuilibet
ecclesiae esse convenit, quibus fideles ad divina officia aliosque religionis
actus invitentur », ad eum tantummodo usum adhiberi, qui ab ecclesiastica
auctoritate, « cui earum usus unice subest », expresse est praescriptus,
ad normam canonis 1169 §§ 1-3 Codicis iuris canonici.
Iamvero quae de legitimo campanarum sacrarum usu ecclesiastica
auctoritas non semel, anteactis temporibus, statuerat, eadem ipsa redegit
in memorato canone 1169, § 4 hisce verbis: « Salvis condicionibus, probante
Ordinario, appositis ab illis qui campanaro, ecclesiae forte dederint, campana
benedicta ad usus mere profanos adhiberi nequit, nisi ex causa necessitatis
aut ex licentia Ordinarii aut denique ex legitima consuetudine ».