AAS 23 (1931), p. 152

LITTERAE APOSTOLICAE

I

DISMEMBRATO TERRITORIO A VICARIATU APOSTOLICO DE NANNING, ERIGI-

TUR MISSIO SUI IURIS DE WUCHOW IN SINIS.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Delegatus Apostolicus Noster in Sinis,
nomine quoque Vicarii Apostolici de Nanning, Nos edocuit vicariatum
apostolicum de Nanning late patere atque incolarum multitudine conspicuum
esse, adeo ut in eodem Evangelii operarii, studio sollertiaque quibus
debent, spirituali fidelium bono prospicere nequeant; ac propterea vota
sua eiusdemque Vicarii Apostolici Nobis exhibet ut ex vicariatu eodem
quandam territorii partem separemus, quae, sui iuris constituta, aliis Evangelii
praeconibus concredatur. Nos autem, ut melius religiosis negotii®
intra praedicti vicariatus fines in Domino prospiciamus, re mature perspecta,
huiusmodi optatis concedendum censuimus. Conlatis itaque consiliis
cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus
qui rebus gerendis Sacrae Congregationis de Propaganda Fide
praepositi sunt, motu proprio, certa scientia ac matura deliberationeNostris
deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum
tenore, civiles subpraefecturas de Wuchow, Waitsap, Tangyuen, Pingnam,
Shumkai, Jungyun, Paklow, Luckchuen, Pokpak, Hohsien, Sunto, CMuping,
Mungshan, Watlam, excluso tamen territorio christianitatis de
Tai-ou-Tung, a vicariatu apostolico de Nanning separamus sive dismembramus,
easdemque, ita per Nos rite seiunctas sive separatas, in Missionem
sui iuris plane independentem erigimus et constituimus, cui
nomen de Wuchow in posterum facimus. Eandem vero novam independentem
Missionem de Wuchow, ad Nostrum et Sanctae Sedis beneplacitum,
curis Societatis Americanae pro exteris missionibus in Domino
concredimus.

Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere illisque ad quos spectant sive spectare poterunt,
nunc et in posterum amplissime suffragari: sicque rite iudicandum esse ac
definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus, super

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.