AAS 23 (1931), p. 153

his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Contrariis non obstantibus quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxx
mensis Iunii anno MDCCCCXXX, Pontificatus Nostri nono.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

II

SANCTUARIUM B. M. V. DE BONO SUCCURSU PAROECIAE DE LABLACHÈRE,

DIOECESIS VIVARIENSIS INTRA EINES, BASILICAE MINORIS TITULO HONO-

RIBUS QUE AUGETUR.

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Dioecesis Vivariensis intra fines in
paroecia de Lablachere conspicuum exstat sanctuarium sub titulo Beatae
Mariae Virginis a Bono Succursu, quod christifideles, non modo a finitimis
locis sed a longinquis etiam regionibus peregrinorum more ad ipsum
confluentes, pie devoteque celebrant. Loco quidem antiquioris et parva®
ecclesiae, quam saeculo decimo septimo vertente, iam quidam pii coniuges
sub eodem titulo fundaverant, hodiernum templum saeculo decimo nono
tantum erectum est; ipsumque, tribus navibus constans, amplitudine molis
atque ornatu, picturis parietum, artisque operibus quibus ditatur, plane
dignum omnium laudibus videtur; adeo ut inter regionis Vivariensis sanctuaria
principem nunc locum facile teneat. Illud autem sanctuarium cuiusvis
ordinis condicionisque christifideles frequentes visitant Beatae Mariae
Virginis de Bono Succursu simulacrum veneraturi, quod ab annis fere
ducentis et quinquaginta inibi servatur et colitur, quodque prodigiis gratiisque
clarum aureo diademate anno MDCCCLXXX Apostolica auctoritate coronatum
est. Eodem in templo divinus cultus nitide peragitur a frugiferae
Congregationis Beatae Mariae Immaculatae sacerdotibus, qui sanctuario
addicti religiosam vitam in adiectis aedibus vivunt bonoque spirituali
peregrinorum prospiciunt. Cum propterea Procurator generalis Congregationis
Oblatorum eiusdem communia vota depromens tum cleri dioecesis
tum christifidelium, amplissime quoque suffragantibus sive Vivariensium
Episcopo, sive Moderatoribus Congregationis Oblatorum, enixas nune
Nobis preces adhibeat, ut quinquagesimi anni occasione a sollemni praefata
coronatione statuae Beatae Virginis de Bono Succursu, titulo ac privilegiis
Basilicae minoris honestare velimus templum Lablacheriense: Nos, ut

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.