AAS 23 (1931), p. 167

ACTA TRIBUNALIUM

SACRA POENITENTIARIA APOSTOLICA

(OFFICIUM DE INDULGENTIIS)

DECRETUM

CIRCA INDULGENTIAS VIAE CRUCIS AB INFIRMIS LUCRANDAS

Devotam Passionis Ssmi D. N. I. O. recordationem per pium, quod
vocant, exercitium Viae Crucis maximi infirmis esse solaminis, qui spirituali
eorum adsistentiae dant operam unanimiter testificantur. Ad excitandos
igitur ad tam salutarem praxim eos quoque qui a praefato pio
exercitio regulariter peragendo aegritudine impediuntur, Ssmus D. IST.
Pius Pp. XI, instante infrascripto Cardinali Maiore Poenitentiario, in
audientia diei 20 currentis mensis, benigne concedere dignatus est ut infirmi
qui pium exercitium Viae Crucis nec in forma ordinaria nec in forma statuta
a Clemente XIV die 26 Ianuarii 1773, per recitationem scilicet viginti
Pater, Ave et Gloria, absque gravi incommodo vel difficultate peragere
valeant, omnes et singulas indulgentias, eidem pio exercitio quomodocumque
adnexas, lucrari possint vel osculando vel etiam tantum intuendo, cum
affectu et animo contrito, in aliquem Crucifixum ad hoc benedictum, eis vel
a sacerdote vel ab aliqua alia persona exhibitum, et recitando brevem aliquam
orationem vel precem iaculatoriam in memoriam Passionis et mortis
Iesu Christi Domini Nostri.
Praesentibus absque Brevis expeditione in perpetuum valituris, contrariis
quibuscumque non obstantibus.
Datum Romae, ex Sacra Poenitentiaria, die 25 Martii 1931.

L. CARD. LAURI, Poenitentiarius Maior.

L. © S.
I. Teodori, 8. P. Secretarius

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.