AAS 23 (1931), p. 183
res docti viri, sive ecclesiastici sive laici, socialem et oecononomicam
disciplinam secundum nostrae aetatis rationes evolvendam
sint naviter aggressi, eo studio praecipue ducti, ut
immutata prorsus atque immutabilis Ecclesiae doctrina novis
necessitatibus efficacius occurreret.
Atque ita, Leonianis illis Litteris viam demonstrantibus et
lumen afferentibus, vera quaedam disciplina socialis catholica
exorta est, quam cotidie impigra opera fovent ac ditant lecti
illi viri, quos Ecclesiae adiutores appellavimus. Qui quidem non
in eruditis umbraculis delitescere sinunt, sed in solem atque
pulverem eam producunt, quemadmodum scholae apprime utiles
atque celebratae, in Catholicis Universitatibus, Academiis, Seminariis
institutae ; sociales conventus, seu « hebdomadae », saepius
habiti laetisque cumulati fructibus, studiorum excitata coenacula ;
opportuna denique et sana scripta quaquaversus et quacumque
ratione vulgata, luculenter ostendunt.
Neque his tantum limitibus utilitas circumscribitur, quae ex
Leoniano documento promanavit; siquidem doctrina Litteris
Berum novarum tradita sensim sine sensu in eos quoque irrepsit,
qui catholicae unitatis exsortes, Ecclesiae potestatem non
agnoscunt; quo factum, ut catholica de re sociali principia
paulatim in totius humanae societatis patrimonium transierint,
aeternasque veritates quas ei. mem. Decessor Noster tam alte
proclamarat, non modo in acatholicis quoque ephemeridibus et libris,
verum etiam in legumlatorum curiis aut tribunalium rostris
crebro adductas atque vindicatas gratulemur.
Quid vero, quod post immane bellum potiorum nationum
rectores pacem, renovatis ex Integro socialibus condicionibus,
redintegrantes, inter statutas normas quae opificum laborem ad
ius et aequum moderarentur, plurima sanxerunt quae cum Leonianis
principiis et monitis tam mirifice congruunt, ut ex iis
data opera deducta videantur ì Litterae nimirum Berum novarum
documentum exstiterunt memorandum, in easque iure converti
possunt verba Isaiae : « Levabit signum in nationes ! »1
1 is., xi, n.