AAS 23 (1931), p. 184
Interea, dum scientificis investigationibus praeeuntibus, late
in hominum mentes Leoniana praecepta diffunduntur, ad eorundem
usum ventum est. Atque in primis actuosa cum benevolentia
sedulae curae collatae sunt ad eorum hominum classem
erigendam, quae ob recentiora artium incrementa in immensum
quidem aucta, aequum in humana consortione locum seu gradum
nondum obtinuerat, proptereaque neglecta paene et
despecta iacebat : opifices dicimus, quibus excolendis impigram
statim ex utroque clero sacerdotes, quamvis aliis pastoralibus
curis distentí, Episcopis praeeuntibus, manum admoverunt magno
cum illarum animarum fructu. Qui quidem constans labor in
opificum animos christiano spiritu imbuendos susceptus, plurimum
quoque iuvit, ad eos de sua vera dignitate conscios
efficiendos habilesque reddendos, qui iuribus et officiis suae
classis clare propositis, legitime et prospere progrederentur
atque adeo reliquorum duces fierent.
Exinde uberiora vitae adiumenta tutius sunt comparata ;
nam non modo beneficentiae et caritatis opera, secundum Pontificis
hortationes, multiplicari sunt coepta; sed praeterea ubique
novae quoque et copiosiores in dies institutae consociationes,
quibus Ecclesiae consilio ac plerumque Sacerdotum ductu, opifices,
artifices, agricolae, mercenarii denique cuiusque generis
mutuum auxilium mutuamque opem et praestant simul et
accipiunt.
Ad civilem vero potestatem quod attinet, Leo XIII, fines
a liberalismo impositos audacter transiliens, intrepide docet eam
non meram esse habendam iurium rectique ordinis custodem,
sed potius omni ope ei enitendum esse, ut « tota ratione legum
atque institutorum,... ex ipsa conformatione atque institutione rei
publicae ultro prosperitas tam communitatis quam privatorum
efflorescat ». 1 Singulis sane cum civibus tum familiis iustam
agendi libertatem permittendam; id tamen servato bono communi
et remota cuiusquam iniuria. Rei publicae autem moderatorum
esse communitatem eiusque partes tueri ; sed in ipsis
1 Litt. Encycl. Rerum novarum, n. 26.