AAS 23 (1931), p. 187

suppeditent
aptissima
maximeque
propositum,
quodque
in
incrementum
bonorum
corporis,
eo
187

expedita
ad
id,
consistit ut singuli
animi,
quod est
e
societate
rei familiaris,
quoad
potest, assequantur » ; perspicuum vero esse, « ad perfectionem
pietatis
et
morum tanquam
ad causam
praecipuam spectari
oportere: eaque potissimum causa disciplinam socialem penitus
dirigendam ».
1
Etenim « socialium legum posito in religione
fundamento, pronum est iter ad stabilienda sociorum rationes
mutuas, ut convictus quietus ac res florentes consequantur » .
His autem
sodalitiis
instituendis
laudabili
2

sane sedulitate
sese devoverunt ubique cum clerus tum laici complures, integrum
Leonis XIII propositum exsequi revera cupientes. Atque
ita huiusmodi consociationes unxerunt opifices vere christianos,
qui, diligens suae artis
exercitium cum
salutaribus religionis
praeceptis amice sociantes, propria temporalia negotia ac iura
efficaciter ac firmiter defenderent, servato debito iustitiae obsequio
et sincero cum aliis societatis classibus collaborandi studio,
ad christianam totius vitae socialis renovationem.
Quae Leonis XIII consilia ac monita alii aliter secundum
varias locorum rationes ad effectum adduxerunt.
Etenim
in
quibusdam regionibus una eademque consociatio omnes a Pontifice
praestitutos fines persequendos suscepit; in aliis vero,
rerum adiunctis id suadentibus vel
postulantibus, ad quandam
operae divisionem deventum
distinctaeque
est,
sunt conditae
consociationes, quarum aliae ad sodalium iura atque legitima
commoda
mutuum in
in operae
mercatu
defendenda
incumberent,
aliae
rebus oeconomicis adiutorium praestandum
curarent,
aliae denique religiosis ac moralibus officiis aliisque id
genus muneribus adimplendis omnem operam conferrent suam.
Altera haec via ibi potissimum inita est,
ubi sive patriae
leges, sive certa quaedam oeconomica instituta, sive lugenda illa
in hodierna societate tam late
patens
animorum et cordium
dissensio atque urgens contra conferta
novarum rerum moli-

1

2
Litt. Encycl. Berum novarum, n. 42.
Litt. Encycl. Berum novarum, n. 43.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.