AAS 23 (1931), p. 188

torum agmina studiis viribusque coniunctis resistendi necessitas,
impedimento erat, quominus catholici catholicos syndicatus condere
possent. In ea enim rerum condicione vix non cogi videntur
syndicatibus neutris se adscribere, qui tamen semper
iustitiam et aequitatem profiteantur et sociis catholicis plenam
suae conscientiae providendi atque Ecclesiae mandatis obtemperandi
libertatem faciant. Episcoporum sane est, ubi has consociationes
ex rerum adiunctis necessarias neque religioni periculosas noverint,
approbare ut eis adhaereant catholici opifices, habitis tamen
prae oculis principiis et cautionibus, quas sanctae memoriae
Decessor Noster Pius X commendabat; quarum quidem cautionum1
prima et praecipua haec est, ut simul cum illis syndicatibus
semper adsint sodalitia, quae religionis ac morum disciplina
socios imbuere et formare studiose satagant, ut hi deinde syndicales
consortiones eo bono spiritu permeare valeant, quo in tota
sua agendi ratione dirigi debent: quo fiet ut sodalitia haec etiam
ultra suorum asseclarum ambitum fructus conferant optimos.
Itaque, Leonianis Litteris id acceptum referendum est, quod
hae opificum consociationes ubique ita eifloruerint, ut iam nunc,
quamquam socialistarum et communistarum sodalitiis adhuc —
proh dolor — superantur numero, permagnam cogant opificum
multitudinem, et valide possint tam intra cuiusque nationis fines
quam in conventibus amplioribus iura et legitima catholicorum
opificum postulata vindicare atque adeo salutifera christiana de
societate principia urgere.
Accedit praeterea quod, quae de nativo sese consociandi iure
Leo XIII tam scite disseruit ac valide propugnavit, ea ad alia
quoque, eaque non tantum operariorum, sodalitia facile applicari
coepta sunt; quare, iisdem Leonianis Litteris haud exigua ex
parte tribuendum videtur, quod etiam inter agrícolas aliosque
mediae condicionis homines tantopere florere et augeri in dies cernuntur
utilissimae huiusmodi consociationes, aliaque id genus
instituta, quibus cum oeconomico emolumento animorum cultus
feliciter copulato.

1 Pius X, Litt. Encycl. Singulari quadam, d. 24 Sept. 1912.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.