AAS 23 (1931), p. 192

omnia obtineri nullo modo possunt nisi certo et determinato
ordine servato.
Itaque duplex in quem impingi potest scopulus naviter cavendus
est. Nam, sicut ex negata vel extenuata iuris proprietatis
indole sociali et publica, in « individualismum » quem dicunt
ruitur aut ad eum acceditur; ita privata ac individuali eiusdem
iuris indole repulsa vel attenuata, in « collectivismum » properetur
vel saltem eiusdem placita attingantur necesse est. Nisi
haec prae oculis habeantur, prono itinere in modernismi moralis,
iuridici ac socialis syrtes abrumpendum est, quas Litteris initio
Pontificatus Nostri datis deuuntiavimus; idque potissimum no-1
verint ii, qui novis rebus studentes, probrosis calumniis Ecclesiam
criminari non verentur, quasi permiserit in theologorum doctrinam
dominii conceptum ethnicum irrepere, cui alius sit prorsus sufficiendus,
quem mira inscitia « christianum » appellant.
Ut autem controversiis, quae de dominio officiisque eidem
inhaerentibus agitari coeperunt, certos limites ponamus, fundamenti
instar praemittendum est, quod Leo XIII constituit, ius
nempe proprietatis ab eius usu distingui. Etenim possessionum2
divisionem sancte servare neque, proprii dominii limites excedendo,
alienum ius invadere iustitia illa iubet, quae commutativa
audit ; dominos autem re sua non uti nisi honeste, non huius
est iustitiae, sed aliarum virtutum, quarum officia « lege
agendo petere ius non est » , Quare immerito pronuntiant3
quidam dominium honestumque eius usum iisdem contineri limitibus;
multoque magis a veritate abhorret, ipso abusu vel nonusu
ius proprietatis perimi aut amitti.
Quapropter, ut salutare et omni laude dignum opus agunt
quicumque, salva "animorum concordia et doctrinae integritate,
quam semper tradidit Ecclesia, intimam horum officiorum naturam
atque limites definire conantur, quibus vel ipsum ius
proprietatis vel usus seu exercitium dominiorum sint a socialis

1 Litt. Encycl. Ubi wcano, d. 23 Dec. 1922.
2 Litt. Encycl. Berum novarum, n. 19.
8 Cfr. Litt. Encycl. Berum novarum, n. 19.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.