AAS 23 (1931), p. 196

nasse. Has falsas sententias, haec fallacia postulata vehementer
impugnata fuisse, nec ab eis solum, qui per ea nativo iure
melioris adipiscendae fortunae privabantur, profecto nemo mirabitur.

Ideo operariis lacessitis accessere, qui « intellectuales » appellati
sunt, commentitiae legi morale principium aeque commentitium
opponentes : quaecumque scilicet aut progignuntur aut redeunt,
iis tantum demptis, quae capitali reficiendo et recreando sint
satis, ea omnia iure ipso opificibus cedere. Qui error, quo fucatior
quam socialistarum quorundam affirmantium quaecumque
bonis conficiendis inserviunt, ea in rem publicam transferenda
seu. ut aiunt, « socializanda » esse, eo periculosior est et ad
incautos fallendos aptior : blàndum venenum, quod multi avide
hausere, quos apertus socialismus decipere non potuerat.
Dubio procul, ne falsis hisce placitis aditum ad iustitiam
et ad pacem sibi intercluderent, utrique praemoneri debuerunt
Decessoris Nostri sapientissimis verbis: « utcumque inter privatos
distributa, inservire omnium utilitati terra non cessat ».* Idem
et Nos ipsi docuimus paulo ante, cum ediximus, ut eam utilitatem
res creatae certo firmoque ordine parere possint hominibus,
bonorum partitionem, quae per. dominia privata fiat, ab ipsa
natura esse stabilitam. Id quod, ne a recto veritatis tramite
aberretur, continenter prae oculis habeatur oportet.
Iam vero non omnis rerum opum ve distributio inter homines
apta est, per quam finis a Deo intentus aut omnino aut ea
qua par est perfectione obtineatur. Quamobrem divitiae, quae
per incrementa oeconomico-socialia iugiter amplificantur, singulis
personis et hominum classibus ita attribuantur oportet, ut salva
sit illa, quam Leo XIII laudat communis omnium utilitas seu,
aliis verbis, ut immune servetur societatis universae commune
bonum. Hac iustitiae socialis lege, altera classis alteram ab
emolumentorum participatione excludere vetatur. Non minus
igitur illam violat locupletium classis, cum veluti curarum expers
in suis fortunis aequum rerum ordinem illum putat, quo sibi

1 Litt. Encycl. Berum novarum, n. 7.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.