AAS 23 (1931), p. 195

illa bona, quibus hominum opes constant, procreari et prodire
ex operariorum manibus, quae vel solae operantur, vel instrumentis
sive machinis instructae efficientiam suam mirum in
modum producunt. Immo vero nemo est qui ignoret nullum
umquam populum ex inopia et egestate meliorem celsioremque
fortunam attigisse, nisi ingenti collato labore omnium popularium
- et eorum qui opera dirigunt et eorum qui iussa exsequuntur.
Sed non minus patet summos illos conatus irritos futuros
fuisse vanosque, immo vero ne tentari quidem potuisse, nisi Creator
omnium Deus pro sua bonitate divitias et supellectilem naturalem,
opes ac vires naturae, prius fuisset largitus. Quid enim
aliud est operari quam animorum corporumque vires in his
ipsis aut per haec ipsa adhibere vel exercere? Postulat autem
lex naturae seu Dei voluntas per eam promulgata, ut rectus
ordo servetur in naturali supellectili humanis usibus applicanda;
hic autem ordo in eo stat, ut suum quaeque res habeat dominum.
Hinc fit, ut nisi quis in re sua laborem exerceat, cum opera
alterius tum res alterius consociari debeant: neutra enim sine
altera quidquam efficit. Quod sane respexit Leo XIII scribens:
« Non res sine opera nec sine re potest opera consistere ».*
Quocirca falsum prorsus est sive uni rei sive uni operae quidquid
ex earundem collata efficientia obtentum est, adscribere;
iniustumque omnino, alterutrum, alterius efficacitate negata,
quidquid effectum est sibi arrogare.
Diu profecto res seu « capitale » praeripere sibi nimium
potuit. Quaecumque procreata erant, quicumque redibant fructus,
capitale sibi vindicabat, vix operario relictis, quae viribus reficiendis
atque recreandis sufficerent. Nam lege quadam oeconomica
plane invincibili coacervationem omnem capitalis fortunatis cedere,
eademque lege operarios perpetuae inopiae seu tenuissimae vitae
addictos et obstrictos praedicabant. Verum quidem est cum
eiusmodi placito liberalium, qui a Manchester vulgo dicuntur,
actionem rerum non semper et ubique consensisse: negari tamen
nequit ad id constanti conatu instituta oeconomico-socialia incli-

1 Litt. Encycl. Berum novarum, n. 15.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.