AAS 23 (1931), p. 194

sed natura datum, non ipsum abolere, sed tantummodo ipsius
usum temperare et cum communi bono componere auctoritas
publica potest». Cum vero res publica dominia cum boni1
communis necessitatibus componit, non heris privatis inimicam
sed amicam operam praestat; etenim hac ratione valide obstat,
quominus privata bonorum possessio, quam ad vitae humanae subsidium
providentissimus naturae Auctor decrevit, intolerabiiia gignat
incommoda, atque ita in exitium ruat : neque possessiones privatas
elidit, sed tuetur; privataque dominia non débilitât, sed roborat.
Neque omnimodo hominis arbitrio reditus eius liberi relinquuntur;
ii scilicet quibus ad vitam convenienter atque decore
sustentandam non eget: quin immo gravissimo divites teneri
praecepto eleemosynae, beneficentiae, magnificentiae exercendae^
Sacra Scriptura Sanctique Ecclesiae Patres apertissimis verbis
assidue denuntiant.
Largiores autem impendere proventus, ut quaestuosae operae
commoditas abunde fiat, modo ea opera ad bona vere utilia comparanda
insumatur, illustre ac temporum necessitatibus apprime
aptum opus virtutis magnificentiae esse censendum, ex Angelici
Doctoris principiis argumentando colligimus.2
Acquiri autem dominium primitus et occupatone rei nullius
et industria seu specificatione quam vocant, cum omnium temporum
traditio, tum Leonis Decessoris Nostri doctrina luculenter
testantur. Neque enim ulla fit cuiquam iniuria^ quidquid in
contrarium nonnulli effutiunt, cum res in medio posita, seu quae
nullius sit, occupatur; industria vero quae ab homine proprio
nomine exerceatur, cuiusque ope nova species aut augmentum
rei accesserit, ea una est quae hos fructus laboran ti addicit.
Longe alia est ratio operae, quae aliis locata in re aliena
exercetur. Cui quidem id maxime congruit, quod « verissimum »
esse Leo XIII inquit, «non aliunde nisi ex opificum labore
gigni divitias civitatum ». Nonne enim oculis cernimus ingentia3

1 Litt. Encycl. Berum novarum, n.35.
2 Cfr. S. THOM., Summ. Theol, II-II, q. 134.
3 Litt. Encycl. Berum novarum, n. 27.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.