AAS 23 (1931), p. 199

quemadmodum iam, Decessoris Nostri vestigiis insistentes, innuimus.
Unde vero nisi ex operae mercede poterit, parce vivendo,
quidquam sibi seponere, qui nihil aliud habeat nisi operam, qua sibi
victum et vitae necessaria comparet? Hanc igitur de salario, quam
Leo XIII << sat magni momenti» dixit, quaestionem ineamus, illius1
doctrinam et praecepta, ubi opus fuerit, declarando et evolvendo.
Ac primum quidem, qui operae conducendae locandaeque sanatus non vi
. . . . , . . , . sua iniustus.
contractum, vi sua iniustum ac proinde m eius locum societatis
contractum suificiendum esse pronuntiant, absona profecto
dicunt et prave calumniantur Decessorem Nostrum, cuius Litterae
Encyclicae « salariatum » non solum recipiunt, sed in eo
ad normas iustitiae regendo diutius versantur.
Hodiernis tamen humanae consortionis condicionibus consultus
fore reputamus si, quoad eius fieri possit, contractus operae
per societatis contractum aliquantum temperetur, quemadmodum
diversis modis fieri iam coepit, haud exiguo operariorum et possessorum
emolumento. Ita operarii oificialesque consortes fiunt dominii
vel curationis, aut de lucris perceptis aliqua ratione participant.
Mercedis vero iustam portionem non ex uno, sed ex pluribus
nominibus esse aestimandam iam sapienter Leo XIII
edixerat illis verbis: « Ut mercedis statuatur ex aequitate modus,
causae sunt considerandae plures ». 2
Qua sententia plane refellit levitatem eorum, qui facili negotio,
unica regula seu mensura adhibita, eaque a vero longe
aliena, gravissimam hanc rem expediri arbitrantur.
Namque egregie falluntur, qui illud principium vulgare non
dubitant, tanti operam valere et tantidem esse remunerandam,
quanti fructus aestimantur ex ea parti, ideoque ius inesse operam
locanti totum id reposcendi, quod ex eius labore sit effectum
; quod quantum a veritate absit, vel ex his patet, quae de
re et opera agentes exposuimus.
Iam vero, sicut dominii, ita operae, eius praecipue quae °Pe raeindol es et
1 L 1 individualis et sociat

alteri locatur, praeter personalem seu individualem, socialem iis.
1 Litt. Encycl. Berum novarum, n. 34.
2 Litt. Encycl. Berum novarum, n. 17.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.