AAS 23 (1931), p. 200
quoque rationem esse considerandam liquido deprehenditur: nisi
enim corpus vere sociale et organicum constet, nisi socialis et
iuridicus ordo operae exercitium tueatur, nisi variae artes, quarum
aliae ab aliis dependent, inter se conspirent ac mutuo
compleant, nisi, quod maius est, consocientur ac quasi in unum
conveniant intellectus, res, opera, nequit fructus suos gignere
efficientia hominum. Haec ergo nec iuste aestimari neque ad
aequalitatem rependi poterit, eius natura sociali et individuali
posthabita.
Ex hac autem duplici nota, quae operae humanae insita
natura est, gravissima emanant consectaria, quibus salarium regi
et determinari debet.
Ac primum quidem merces operario suppeditanda est, quae
ad illius eiusque familiae sustentationem par sit. Aequum sane1
est reliquam quoque familiam pro viribus suis ad communem
omnium sustentationem conferre, ut videre est in agricolarum
praesertim, sed etiam in multis artificum et minorum mercatorum
familiis ; ast nefas est infantili aetate feminaeque debilitate abuti.
Domi potissimum vel in iis, quae domui adiacent, matresfamilias
operam navent suam, in domesticas curas incumbendo. Pessimus vero
est abusus et omni conatu auferendus, quod matresfamilias ob
patris salarii tenuitatem extra domesticos parietes quaestuosam
artem exercere coguntur, curis officiisque peculiaribus ac praesertim
infantium institutione neglectis. Omni igitur ope enitendum
est, ut mercedem patresfamilias percipiant sat amplam, quae communibus
domesticis necessitatibus convenienter subveniat. Quod si
in praesentibus rerum adiunctis non semper id praestari poterit,
postulat iustitia socialis, ut eae mutationes quamprimum inducantur,
quibus cuivis adulto operario eiusmodi salaria firmentur.—Non abs
re erit hic merita laude prosequi eos omnes, qui sapientissimo
utilissimoque consilio varias experti sunt atque tentaverunt vias,
quibus merces laboris ita oneribus familiae accommodetur, ut his
auctis, amplior illa numeretur; immo, si id obtingat, extraordinariis
necessitatibus fiat satis.
1 Cfr. Litt. Encycl. Casti connubii, d. 31 Dec. 1930.